<<< Auctores

Pontanus

Ecce, haec sunt colloquia quae Pontanus scripsit:

Pontanus, Jacobus, 1542-1626, Progymnasmatum Latinitatis, sive Dialogorum Volumen primum. Ed. Adam Sartorius. Ingolstadii. Adam Sartorius. 1599. 479 p
Source: Stoa.org
Thīs version created by Meagan Ayer for Dickinson College Commentariēs, 2024.
Jacobus Pontanus. Jacobi Pontani de Societate Jesu Progymnasmatum Latinitatis, sive Dialogorum Volumen primum, cum annotationibus. De Rebus Literariis.
GENERŌSŌ ATQUE OMNIBUS RĒBUS ŌRNĀTISSIMŌ ADOLĒSCENTĪ, GEŌRGIŌ FUGGERŌ, IĀCŌBĪ F. Barōnī in Kirchberg et Weiffenhorn, IĀCŌBUS PONTĀNUS dē Societāte IĒSŪ S. P. D.
Quod iam inveterāta eādemque laudābilis ērudītōrum cōnsuētūdō mē hortābātur, ut posteā, quam prīmō meōrum progymnāsmatum diālogōrumque volūminī summum fastīgium imposuissem, dēlīberārem mēcum, cuīnam in aliquō dīgnitātis et excellentiae gradū locātō, idipsum īnscrībere ac dōnāre potissimum oportēret, eam omnem dēlīberātiōnem ab illustrī adolēscentiā tuā incīsam plānē ac sublātam gaudeō, vehementerque laetor. Etenim adeō multa, minimēque levia ratiōnum mōmenta, cūr sub tuō nōmine hoc vigiliārum meārum opusculum, et hunc prīmum perquam mediocris ingeniī meī partum in vulgus exīre sinerem, etiam nīl tāle volūtantī occurrērunt, ut nisi ōre sim dūrissimō, animōque longē ingrātissimō, ad alium praeter tē, quantumvīs omnī genere nōbilitātis ēminentissimum, dēferre illum neutiquam possim. Nam sī quis umquam in amplissimā familiā nātus, probā et praeclārā mentis indole auctus, domesticīs virtūtum exemplīs abundāns, aliquō coniūnctiōnis vinculō cum alterō colligātus: postrēmō, sī quis adhūc extitit, quī iūre suō ab aliīs multa exīgeret, cūncta haec in tē ūnum cōnflūxērunt. Quanquam enim nōndum permissa tibi līberius, ac tuō arbitrātū vīvendī potestāte, apud familiam nostram beneficia pōnere hāctenus nōn potuerīs, tamen haud parum iam in nōs tuae voluntātis contulīstī, tuamque ergā Collēgium nostrum prōpēnsiōnem satis dēclārāvistī. Et meruērunt quam optimē dē nōbīs parentēs tuī: meruērunt āvī tuī: meruērunt ambae, FUGGERŌRUM nimīrum ILSUNGŌRUMQUE domūs, unde tū paternam et māternam orīginem dūcis. Quibus ūnīversīs atque singulīs cum prō amōris māgnitūdine, meritōrum vērō etiam multitūdine parēs agere grātiās (quid enim dīcam referre?) nequeāmus, quis tandem est, quī nōn intellīgat, eōrum nōs minōribus in omne cōnsequentis aevī spatium tenerī obstrīctōs? Deinde in nostram disciplīnam trāditus es ā patre, et trāditus ex flōrentissimā gente vestrā prīmus ante omnēs: certē quidem in hāc urbe ac patriā tuā: māgnumque Gymnasiō Societātis ōrnāmentum addidīstī, quandō inter condīscipulōs, quōrum permultī nōbilēs ac patriciī puerī, velut quoddam lūmen praefulgēs. Iam quī nescit, quam sāncta inter Praeceptōrēs et dīscipulōs, quam coniūncta necessitūdō intercedat, is sē nōn plūs cernere quam pecudem fateātur necesse est. In parentum locō Magistrī sunt colendī, et quī ab iīs ērudiuntur, vicissim in fīliōrum locō dīligendī. At tū cūrae nostrae et institūtiōnī commendātus, nōn ūnum, sed multōs patrēs invenīstī: sīquidem nōs omnēs, quibus docendae iuventūtis est mandāta prōvincia, ingenium tuum praeceptīs ūtilissimīs et salūberrimīs fingere percupimus, et tanquam fīlium certātim amāmus, atque in oculīs ferimus: in spem certam ingredientēs, tē crēscentibus annīs per sēmitam ā maiōribus tuīs prius calcātam incessūrum, in eōrumque mōrēs et institūta abitūrum, quī semper optimārum artium cognitiōnem cum maximīs clārissimīsque virtūtibus cōpulāvērunt: ac proinde tantam sibi posteritātīque suae amplitūdinem peperērunt, ut omnium paene gentium ōrās nōminis vestrī glōriā fāmāque perāgrāverit. Quid utrōque āvō tuō ad opīniōnis celebritātem commendātius? aut quibus aliquandō cīvibus fortūnātior fuit haec tam praedicāta, vērēque augusta cīvitās? Paternus quidem, ANTŌNIUS FUGGERUS, cum esset ā potentissimīs Prīncipibus ad amīcissimōrum numerum adscrīptus, cōpiīs omnibus circumflueret, nihilōminus tantā moderātiōne, tantā modēstiā in illā suā fēlīcitāte ēnit uit, quanta etiam nunc hominum sermōnibus crebrō ūsūrpātur. Quis eōdem aut fuit, aut esse dēbuit, prūdentiā, līberālitāte, iūstitiā, cōnstantiā, aut ūllō dēmum genere laudis praestantior? Māternus autem, GEŌRGIUS ILSUNGUS, Eques aurātus, Sueviae Praefectus, et quattuor Imperātōrum Cōnsiliārius, quō ardōre, quā animī excelsitāte praestitit in prōpugnandō prō religiōne Catholicā? Quanta eius apud Prīncipēs exīstimātiō et auctōritās? Quam māgnās ille rēs, quanta cum prōvidentiā prōcūrāvit? quae mōrum in illō integritās? quae hūmānārum rērum dēspicientia? In nostram porrō Societātem quantam benevolentiam nāvāverit, quibus eam officiīs coluerit, dictū est perdiffīcile. Cuius ergā nōs tam incēnsī amōris haeredem et successōrem, expertī iam saepe didicimus quem relīquerit: Annam vidēlicet fīliam suam, mātrem tuam, praestantī religiōne ergā Deum, commemorābilī benefīcentiā in egentēs, eximiā hūmānitāte in omnēs, spectātissimam dēnīque atque optimam foemīnam. Sed ad clārissimum patrem tuum festīnat ōrātiō, cuius laudēs, quās ex sīncērissimō nūminis cultū, et ex amōre ac venerātiōne Ecclēsiae Catholicae, sacrīsque aedibus omnī magnificentiā exōrnandīs, et aliīs praetereā rēctē factīs capit ēgregiās, hoc maiōrī tibi sunt ōrnāmentō, quō tū illī, et ille tibi est sanguinis necessitāte coniūnctior. Dēclārāvit is nōn Augustae sōlum, vērum etiam Landspergae, et alibī, quem ergā nōs animum gereret: nec id verbīs tantum honōrificīs, vērum etiam dōnātiōnibus iīsdem creberrimīs, iīsdem amplissimīs: quam nōs līberālitātem colēmus, utī pār est, memoriā sempiternā. At enim nōn est in praesentīs mihi dēcrētum generis tuī pānegȳrim contexere, cuī pār nūlla potest reperīrī laudātiō: illud tantummodo carptim dēmōnstrandum putāvī, quāle tibi ā parentibus et maiōribus relictum sit ad virtūtis decus īnvītāmentum. Ac nūlla sānē praecepta ad solidum vērumque honōrem adipīscendum aequē valent, ut patrum facinora pulcherrima ante oculōs nepōtum obversantia: quōrum vitia et peccāta tantō nōtiōra ēvādunt, quantō ipsōrum parentēs et āvī in maiōre clāritāte vīxērunt. Quemadmodum scīlicet in pūrissimō fonte, et in lūcidissimō speculō minūtae sordēs atque maculae facilius cōnspiciuntur. Tū vērō, GEŌRGĪ, ā parvulō ēductus es dīligentius, quam ut hoc tantum malum dē tē pertīmēscendum videātur. Hūc accedit, quod nec ōris tuī dīgnitās, et ēgregia tōtīus corporis cōnfōrmātiō, quae plērumque futūrae probitātis indicium est, nec perspecta nōbīs iam prīdem indolēs tua tāle quidquam timēre nōs patitur. Suscīpiēs igitur hanc prīmam partem lūcubrātiōnum meārum, tibi multō ante dēspōnsam, et eā ad ūtilitātis tuae frūctum aliquem ūtere: ut nostrīs legendīs sermōnem tuum cultiōrem plēniōremque efficiās: et eādem operā ad doctrīnam accessiōnem quālem quālem adiungās. Quod ut tū, tēcumque adolēscentēs, quī ad Hūmānitātem īnfōrmantur, possētis, sī minus sum cōnsecūtus, omnī tamen contentiōne, ut cōnsequerer, mihi est ēlabōrātum. Quemadmodum autem parēns tuus litterās ac litterātōs, virtūteque condecōrātōs hominēs omnī grātiā, officiō, chāritāte semper adhūc complexus est, et complectī perseverat: sīc tū, ubi mātūrior aetās virum tē reddiderit, eōrundem estō praesidium atque perfugium: nec putā usquam melius tē collocāre beneficia. Nam ut dē coelestī remunerātiōne taceam, illī maximē scrīptīs suīs immortālibus nōmen tuum ab obliviōne et silentiō vindicābunt. Valē. Ē Collēgiō Societātis IĒSŪ, Augustae, Kalend. Decemb. Annō Dominī M. D. LXXXIII.
IN GENERŌSUM ADOLĒSCENTEM GEŌRGIUM FUGGERUM Epigramma.
CUM tē spectārent Iuvenem Fors, Glōria, Virtūs,
Paidēa, hās inter līs fuit orta Deās.
Hīc meus est, Virtūs: meus est hīc, Glōria dīxit:
Paidēa esse suum, Fors ait esse suum.
Audīvit, māgnamque volēns compōnere pugnam,
Addidit Astrīpotēns: Cuique quod optat, erit.

Matthaeus Raderus.
AD HŪMĀNIŌRUM ARTIUM STUDIŌSAM IUVENTŪTEM.
EX OMNĪ CŌPIĀ EŌRUM hominum, quī hāc nostrā tempestāte, multō etiam amplius quī patrum, quīque maiōrum nostrōrum memoriā iīs doctrīnārum studiīs dēvinctī penitus fuērunt, quibus Hūmānitātis nōmen inde ā prīscīs usque temporibus est attribūtum, sī dīligenter comparāre voluerīmus, paucōs omnīnō extitisse reperiēmus, quōrum esset bene latīna, pūra, nitida, propria, incorrupta, ēlegāns et ōrnāta ōrātiō: sīve illī sermōcinārentur cum aliīs: sīve litterīs cōgitātiōnēs suās, monumentīsque commendārent. Quod sānē quidem in illīs artium disciplīnīs, quae nōn ita in mediō positae, sed ā commūnī sēnsū intellīgentiāque dīsiūnctae, abditīs quibusdam ē fontibus hauriuntur, minus est mīrandum: quārum alumnī, candidātī, et doctōrēs laudandī sunt, sī nōn pessimē latīnē loquantur: sīn secus, nōn est id ab ipsīs pertinācius requīrendum; quandō eōs magis rem spectāre, quam verba pendere oportet. At vērō quemquam sē Hūmānitātī addictum et cōnsecrātum cōnfitērī, cuī parum percepta et cognita, parum ūsitāta sit bona, ā veteribus custōdīta, nōbīsque velut testāmentō lēgāta latīnitās, hoc dēmum admīrābile, et vix tolerandum exīstimārī potest. Aut enim ā nūllā prōrsus, aut ab istāc ērudītōrum nātiōne optimō iūre latīnī sermōnis candor, summa propemodum integritās, perfectiōque postulārī dēbet. Huius malī ecquaenam caussa sit, investīgēmus. Nōn est certē librōrum accūrātē, compositē, illūmināte, cōpiōsē cōnscrīptōrum paucitās. Quanquam enim et inīqvitāte vetustātis, et neglegentiā, nēqvitiāque hominum plūrimī intercidērunt: nihilōminus dīvīnō, ut arbitror, beneficiō ad hanc aetātem adeō frequentēs sunt cōnservātī, ut sī quis omnēs, nec rārō ēvolvere animum indūxerit, eī propemodum annōsum Euboicae vātis aevum ā Deō efflāgitandum videātur. Et plānissimum est, ipsum huius linguae antistitem M. Tullium, Sallustium, Caesarem, Līvium, Plautum, Terentium, aliōs praetereā polītissimōs scrīptōrēs assiduā lēctiōne ab innumerīs celebrārī, nec umquam ferē dē manibus dēpōnī. Illud quoque in contrōversiam addūcit nēmō, exercitātiōnem scrībendī, sine quā eius praestantiam nūllus umquam adipīscētur, ā plērīsque adhibitam: nec ūllam ab iīs nāvitātem et indūstriam dēsīderārī iūstē potuisse. Quōnamque modō omnēs sēdulitātis suae nervōs contenderint, quantum in hīsce litterīs sūdāverint, tot et tam grandia variārum commentātiōnum, eādemque ūtilissima monumenta, quae relīquērunt, prō testimōniō dīcunt. In quibus tamen, quod est in hāc linguā mundissimum, cultissimum, ēlēctissimum, suāvissimum, atque sānissimum, frūstrā quaerās. Nec ā iūdiciō eōs fuisse dēsertōs putandum est: sīquidem eōrum quidam commentāriīs sermōnem latīnum sunt persecūtī; quī utique aut omnem, aut paene omnem eius ratiōnem atque viās cognovērunt. Ac nē Magistrī quidem eōs, et ad latīnitātem ducēs dēfēcērunt. Nam sine praeceptōre in studiīs līberālibus quis nostrum quidpiam discit? Quis aliquandō didicit? Ad extrēmum, nec temporis ēguērunt: cōnstat enim plūrēs cum sēsē huic polītiōrī scientiae dēdidissent, ad praecipitem senectūtem incolumēs pervēnisse. Quid ergō tandem hīs dēfuerit, quamobrem in eōrum collēgium quōs quaerimus et suspīcimus, cooptārī minus potuērunt? Probābiliter mihi videor respōnsūrus, sī nātūram dēfuisse dīxerō. Etenim cum fermē nūllum tersē, exquīsītē, ac litterātē vel scrībere, vel loquī videāmus, quī nōn idem sit ac iūdicētur ēloquēns, ad ēloquentiam autem nātūra et ingenium vīm afferat longē maximam, nōn imprūdenter coniectārit aliquis, hinc accidere vidēlicet, ut quī venīre in ēloquentium societātem atque numerum haud possint, (nōn autem omnēs possunt, etsī tōtō, quod aiunt, pectore nītantur, et sint alioquī praeclārīs ingeniīs, māgnā dīligentiā, nōn vulgārī doctrīnā hominēs) iīdem nesciō quō modō salūbrēs illōs, atque dulcēs latīnitātis nātīvae sūcōs, aut prō dērelictō habeant, aut nōn cōnspīrante cum voluntāte nātūrā perbibere nequeant. Porrō hoc ipsum, ēloquentem esse, quiddam excellentius ac māgnificentius continet, quam nōnnūllī suspīcantur: quī rēgīnam rērum, et cōpiōsē loquentem sapientiam ināni quādam verbōrum quamvīs lēctissimōrum ōrnātissimōrumque prōfluviā, ināne sonitū mētiuntur. Quia igitur inter eōs, quibus Hūmānitātis studia sunt in dēsīderātissimīs, quīque in iīsdem plūrimum operae ac temporis cōnsūmpsērunt, perpaucī ēloquentēs cernuntur, mīrārī dēsināmus, cūr item nōn ita multī sint, semperque fuerint, quī (quod ab ēloquentiā vix est ut cernātur sēparātum) huius linguae tot gentium tam commūnis leporēs, fēstīvitātem, gazam ūniversam, omnēs numerōs, omnēsque cōpiās possideant. Ac nōn nēminem fortassis nātūra factum ad dīcendum, hoc aditū laudis prohibuit et prohibet nōn satis commodus eius discendae modus: quī idcircō est multiplex, quoniam multae vigent docendī ac praecīpiendī ratiōnēs. Sunt quī in ōrdinēs congestīs et dīgestīs rērum vōcibus Nōmenclātōrēs ēdunt. Sunt quī dē Terentiō, Plautō, Cicerōne, dē hīs, inquam, prae aliīs Phrasēs, Elegāntiās, Silvās, Observātiōnēs colligunt. Nōnnūllī parva quaedam volūmina cōnficiunt, in quibus servātā litterārum seriē vocābulōrum nōtiōnēs, vīsumque adiūnctīs ad cōnfīrmātiōnem scrīptōrum illūstrium locīs dēclārant. Aliī Dictiōnāria (ut quidem ipsī nōmen eīs impōnunt) Cornucōpiās, Thēsaurōs, Calepīnōs cōnstruunt, latīnīsque germānicās etiam et graecās vōcēs oppōnunt, quō ūnō labōre in tribus linguīs studiōsī prōficiant. Quibusdam placitum est continuātō, nec umquam interruptō ōrātiōnis cursū dē sermōne latīnō disputāre: ut ōlim Varrō, et Iūlius Caesar ad M. Tullium. Aliī Augiae stabulum perpūrgāre prō rē sibi honōrificā dūcunt. Id est, barbariem, et inquīnātissimās loquendī fōrmās, subiectīs pūrīs et ēmendātīs corrigere, quaeque ex īnscītiā irrēpsērunt, impropria, sordida, peregrīna, ea per Indicēs, Scōpās, Appendicēs, Farrāginēs funditus tollere, et proflīgāre. Aliī īnsuper suōs sibi modōs habent. Postrēmō sunt quī Colloquia et Diālogōs ad imbuendam latīnitāte adolēscentiam compōnunt. Hōrum omnium institūta ponderāre, dēque iīs affirmātē prōferre sententiam sī velim, verendum sit māgnopere, nē mediocritās nostra nimium sibi sūmpsisse, atque arrogāsse exīstimētur. Illud asserātiōne omnī cōnfīrmāre nōn verēbor, singulōrum labōrem atque vigiliās discentibus prōfutūrās: maiōrēs autem ūtilitātēs afferre Diālogographōs, sī modo prōvinciam rēctē, et quemadmodum decet, explicāverint. Nihil adolēscentibus ūtilius, nihil iūcundius Diālogīs: nihil etiam, puerīs praesertim, perinde necessārium. Quibus cum Epistolae Cicerōnis ā dīversīs sēlēctae, et in ūnum, duōs, trēsve librōs collātae soleant explānārī, nōn ego quidem illās praetermittendās cēnsuerim: sed ubī caussās memorāverō, cūr quārundam scholārum mōrem prōbandum iūdicem, quae puerīs Diālogōs potius, quam epistolās iam prīdem interpretantur, simulque dē frūctibus et iūcunditāte huiuscemodī Colloquiōrum disseruērō, faciam, opīnor, ut liquidissimē appāreat, Moderātōrum nostrōrum nec repentīnum, et prūdēns fuisse cōnsilium, quī hoc etiam itinere crēditam suae fideī potestātīque iuventūtem, legendīs scīlicet ac praelegendīs Diālogīs ad Rōmānam cīvitātem dēdūcendam sibi cōgitārunt.
Quī sūmptuōsā ac longiusculā veste puerum induunt, eiusdemque pedī inaurātum, et magnum calceum indūcunt, nōn ideō ineptī sunt, quod illum pretiōsō, sed quod ad parvitātem corporis nēquāquam aptō amictū contegunt. Nam aetatula illa et statūra splendidī vestītūs capāx est: vērum nōn ita laxī atque longī, ut adolēscentum et virōrum corpora. Similiter metuendum est, nē dum in gymnasiō puerīs sōlās Cicerōnis Epistolās explīcāmus, idem prōrsus cum ingeniīs, quod illī cum corporibus agere iūdicēmur. Est profectō merissimum aurum, est purpura, sunt gemmae, quae in tabernīs Cicerōniānīs vēnālia prōpōnuntur: et hōc ūnō auctōre in ūnīversā linguā latīnā cum verbōrum ūbertāte, tum omne genus ōrnāmentīs nūllus, concordibus omnium suffrāgiīs, cēnsendus opulentior, quem absolūtum in ēloquentiā artifīcem, et omnis elegantiae cōnsummātum exemplar nūncupāre possumus: at nōn omnibus illa conveniunt: nōn ad omne corpus illae tanquam vestēs: nōn ad omnem pedem illa velut calceāmenta quadrant: quia nōn ad quemvīs captum, nōn ad quodvīs ingenium perinde sunt accommodāta: quārē nec tantum inde frūctum capī necesse est ā puerīs. Hoc igitur prīmum spectandum, quam sit perceptū facile, quod discendum eīs impōnitur, et quam cōpiōsum ex eō frūctum sint relātūrī: nōn, prīmāsne, an secundās, an tertiās in latīnitāte obtineat. Occurr ētur autem forsitan nōbīs ab aliquibus in hunc modum. Nōs apertiōrēs, breviōrēs, familiārēs epistolās ē tōtō corpore sēcernimus, in quibus nūllae obscūritātum latebrāe, nūllī nōdī, nūllae difficultātēs. Ut ita sit, quanquam haud est ita prōrsus, attamen fatendum est, rēs iīs epistolīs inclūsās labōriōsius et imperfectius ā pueritīā, tenerīsque ingeniīs comprehendī, quam quae cadunt in Diālogōs, quōrum argūmentīs atque rēbus nihil est ūsitātius, nihil nōtius, nihil magis obvium atque domesticum. Quid quod frequenter eiusmodī locī incidunt in hīs epistolīs, quōs ipsīmet Magistrī ex plēbēīs, et īnfimī subsellī interpretibus, ut Ascēnsiō, Hubertīnō et similibus, quibus plērumque, et sōlīs ūtuntur, et ūtī etiam cōguntur, neutiquam intellīgunt? Quod sī vel Paulum Manūtium explānātōrem doctissimum, vel alium approbātā ērudītiōne scrīptōrem cōnsultum adierint, remque didicērint, nōn cōnsequentur tamen, ut puerulī intellīgant, quod nōn ita prōmptē intellīgere ipsī potuērunt. Labōriōsē autem malēque discī quod nōn cognōscitur, in hoc omnēs ūnā mente cōnsentiunt. Quaeret quispiam, quae tandem illa tam obscūra, et ingeniīs puerōrum aliēna putem? Quae? Dē negōtiīs, inquam, Reīpūblicae, dē Asiā, Aegyptō, Graeciā, Ciliciā, Cappadociā, dē exercitibus, et oppugnātiōnibus urbium, dē summā Rōm. Imperiī, dē quibus Cicerō vel in brevibus epistolīs saepe loquitur. Dē Dolabellīs, dē Brūtīs, dē Pompēiīs, dē aliīs, aliōrumque statibus, contrōversiīs atque caussīs. Dē prīvātīs quidem etiam, et suīs, nōn īnficior: at in quibus dēclārandīs longiōre interdum ōrātiōne, prīncīpiīsque altius repetītīs opus sit. Itaque ad familiārēs rēctius et vērius, quam familiārēs appellantur illae epistolae: ut multīs abhinc annīs cōnsēnsū doctōrum coeptae sunt appellārī. In Diālogīs ea discunt, quae audiunt, quae aspiciunt, quae cōgitant, loquuntur, experiuntur quotīdiē: quae sunt familiārissima, tractātissima, commūnissima: in quibus propriē, pūrē, et cum aliquō ōrnātū exprimendīs semper haerent, semper inopēs reperiuntur: nōn modo postquam duodecim mēnsēs, sed postquam duodecim annōs Magistrō Cicerōnem interpretantī operam dēdērunt. Ingentēs sunt ōrātiōnis in Tulliō dīvitiae, māgnifica verbōrum et īnfīnīta supellex: nōn tamen ex eōdem ūnicō quīvīs, et quōcunque tempore, et ad omnem omnīnō mātēriam dīves ac fortūnātus ēvāserit. Quamobrem minōre cum labōre percipientur ā puerīs Diālogī, quam epistolae, ut ostendimus. Hanc commoditātem prīmam, et eandem prope maximam dūcere pār est. Reliquae mīrā cum voluptāte coniungunt ur. Nam quis dubitet eōs propter incrēdibilem argūmentōrum varietātem, persōnārumque colloquentium vicissitūdinem, et nātūrās atque mōrēs ēleganter expressōs, oblēctātiōne summā dēlīnītōs, cupidissimē audītūrōs? Quam audiendī fāmem (quod tibi dē plānō prōmīserim) nōn parum exacuent brevissimae nārrātiōnēs et suāvissimae, prōverbia appositā, ēlēcta apophthegmata, sententiae argūtae, fabellae dulcēs, aspersus ex omnī facētiārum genere lepos, et aliae dēmum huiuscemodī ingeniōrum etiam puerīlium, nōn modo cōnfīrmātōrum illecebrae. Pāscentur dēnīque nōn Cicerōniānīs tantum, sed ēlegantissimōrum praetereā auctōrum, inprīmīsque Terentiī et Plautī velutī conqu īsītissimīs epulīs: quōrum ambōrum quanta esit post Cicerōnem laus, quam idōnea ad congressiōnēs rērumque quotīdiānārum explicātiōnem ēloquentia, nōvit, quī strictim saltem utrumque attigit. Ac melius sānē Plautīnae, atque Terentiānae ēlocūtiōnis ūsus ex Diālogīs, quam ex ipsā Cōmicōrum illōrum quanquam creberrimā ēvolūtiōne discētur. Ergō sī Diālogōrum sermō tōtus fuerit (esse autem dēbet) antīquus, concinnus, dīlūcidus, proprius, lautus, ac sālibus condītus, cum sit etiam familiāris, nōnne ad loquendum scrībendumque haud mediocriter iīs sīve legendīs, sīve audiendīs prōfectum īrī crēdendum est? Deinde sī Diālogīs partim dē litterāriīs rēbus, partim dē mōrum honestate et ēlegantiā, partim dē aliīs quam plūrimīs argūmentīs agātur (ut agendum vidētur, quō sit absolūtior scrīptiō) sine ūllō difficultātis sēnsū etiam doctrīnā adolēscentēs, doctrīnā nimīrum līberālī, nōn abstrūsā, nōn spīnōsā, et reconditā augebuntur, mōribusque temperātissimīs, grātissimīs, hūmānissimīs instituentur. Ad prūdenter quoque sentiendum, et ad iūdicium paulātim ex decōrō rērum persōnārumque servātō excolendum prōderunt: cum necesse nōn sit semper garrīre puerōs, aut dīcī puerīlia: modo ea dīcantur, quae ā puerōrum, adolēscentumque intellīgentiā nōn sint abhorrentia. Parentēs īnsuper, Paedagōgī, Magistrī, ac cēterī hominum ōrdinēs habent, quod ex Diālogīs ingeniōsē prūdenterque cōnscrīptīs addiscant. Atque ipsī adolēscentulī ōlim Parentēs, Praeceptōrēs, Paedagōgī fient, et certōs vītae statūs amplectentur: quōs nunc optimum est docērī, quam honestē in futūrum, quam suō mūnerī convenīenter sēsē gerant. Et quoniam omnium expedītissima, ūtilissima, iūcundissima linguae latīnae comparandae ratiō haec appāret, cūr nōn omnēs, quotquot Hūmānitātis, ac proinde etiam latīnitātis sunt studiōsī, huiusmodī librōs, quālēs nōs iam īnfōrmāvimus, et quodammodo adumbrāvimus, quam dīligentissimē ēvolvant, ego quidem caussae nihil videō.
Sed enim Moderātōrēs nostrī cum nōndum invenīrent, quem in hōc scrīptī genere certās, nec levēs ob caussās, tantum probāre possent, quantum quidem ipsī probāre cuperent, et in suās scholās intrōdūcere, perīculum virium meārum facere, mihīque hanc impōnere necessitūdinem voluērunt, ut Diālogōs scrīberem. Ego vērō cum recūsāre imperāta minimē audērem, quod ab eōrum voluntāte tōtīus vītae, āctiōnumque meārum ratiōnēs suspēnsās habeō, et tamen ad tantum opus efficiendum aequālem mē facultātem haud allātūrum cognōscerem, māluī imbēcillitātem meam addūcere in discrīmen, quam mē ad ipsōrum arbitrium nōn cōnfōrmāre, et quōrum utrumvīs mihi turpissimum esset, aut nōluisse, aut labōrem fūgisse exīstimārī. Atque ut eō libentius huic onerī succēderem, fēcit perpetua mea in hanc nōbilissimam partem studiōrum inclīnātiō: quam flōrēre ac celebrārī etiam atque etiam vehementerque cupiō: cum et ad ūsūs vītae plūrimōs, et ad rēs difficillimās atque gravissimās, ad Ecclēsiam dēnīque Catholicam cohonestandam, contrāque vēsānōs haereticōrum furōrēs tūtandam nōn leve in eā mōmentum inesse nūllā ratiōne dubitandum sit. Tempus est iam, ut quid mihi in hīsce volūminibus, atque in hōc tōtō progymnāsmatum opere propōsuerim, quam dīstīnctissimē poterō, expōnam.
Scopum Diālogōrum ac fīnem potissimum decet esse eum, quī esset librī alicuius dē linguā latīnā: ut nempe iīs quasi quaedam sementis fiat, et iuventūtī ad intellīgentiam atque ūsum nōn adulterīnae et īnfuscātae, sed germānae ac sincērae latīnitātis via mūniātur. Iam cum sermō vagētur lātissimē, nōn est ūnum duntaxat genus rērum, aut praecipuē dēligendum iīs, quī Diālogōs meditantur: nec sunt 40 aut 60 tantum cōnscrībendī Diālogī. Rēs scholāsticās, et eās semper minūtās, nūllā ferē interdum ērudītiōne interpūnctās, māgnam partem apud aliōs vidēmus occupāre. Dē mōribus agunt illī quidem etiam: sed neque tam distribūtē, neque tam cumulātē, quam conveniēbat: quanquam impiē satis, et scelerātē is, cuius plēna venēnī, plēna pestilentiae Colloquia, ad bonōs mōrēs corrumpendōs disertissimē scrīpta, quīcunque dē rē Catholicā bene sentiēns haud negābit. Quid sī dē aliīs praetereā sermō miscendus? Num ad Cicerōnem adolēscentēs mittēmus? dē quō suprā aperuī sēnsum meum. Immēnsitātem itaque rērum ac multitūdinem in trēs classēs redigī, et in tria volūmina ὡς ἐν ἐπιτομῇ inclūdī posse sum arbitrātus. In prīmō dē litterāriīs atque scholāsticīs ēgī: nōn ita, ut ūllam disciplīnam trāderem: vērum ut commūnia tantum verba, locūtiōnēsque ad scholam et litterās pertinentēs tanquam sub aspectum subīcerem. Secundō mōrum praecepta sum execūtus, nōn sōlum cīvīlium, sed Chrīstiānōrum etiam Catholicōrumque: et dē virtūtibus nōn pauca, pinguiōre licet Minervā, disputāvī. In tertiō, cuius iam bonam partem cōnfēcimus, pandunt sēsē campī lātissimī, eārum vidēlicet rērum, quae ūnō quōdam commūnīque nōmine sīgnificārī nequeunt. Verbī grātiā, dē rē mīlitārī, dē nauticā, dē culīnāriā, dē rūsticā, dē fūnebrī, dē medicā et morbīs, dē metallicā, dē nummāriā, dē architectōnicā, dē equestrī, dē variīs quoque opificiīs. Dē istīusmodī argūmentīs apud Vīvem, Cordērium, Sylvium, Schotēnium, cēterōsque vix aliquid, nēdum dē ūnō plūrēs Diālogōs inveniās, sicutī apud nōs lēctor est inventūrus. Nec istud ita ā mē dictum accipī velim, quasi cuiusquam laudem cōner imminuere: sed ut, quid ego ad ūberiōra discentium ēmolumenta, dīvīnā cōnfīsus ope, mōlīrī cōgitāverim, plēnius et plānius queam ostendere. Ac dē hīs quidem tam multīs ea propter cōnscrībēmus, ut in colloquium vōcēs et loquendī nōrmās, ad illam rērum dīversitātem exprimendam idōneās prō virīlī īnserāmus, quibus, quandō, et quotiēs ūsus vēnerit (vēniet autem nimium saepe) adolēscentēs ūtantur. Quem fīnem etiam in prīmō et alterō volūmine spectāvimus, tanquam extrēmum scīlicet: tractātiōnem autem rērum, sine quibus sermō docērī nequit, tanquam medium. Hinc clāret nōs meritō ultimum locum librō dēstināsse tertiō, propter cōpiam utique et amplitūdinem argūmentōrum: quem fore multī sūdōris (atque ideō fortasse etiam legentibus perūtilem) nōn tam arbitrāmur, quam expertī iam certō scīmus. Quia vērō dē rēbus ipsīs per sē, atque praecipuō fīne nōn agimus: sed id ante omnia labōrāmus, ut latīnē doceāmus: sīquid vel in medicīs, vel in architectūrā, vel in aliō quōpiam ōrdine offenderīmus, id tāle peccātum reputētur, quāle in poētīs κατὰ συμβεβηκὸς vocat Aristotelēs: alterīus scīlicet, seu in alterā, nōn in propriā facultāte: atque ideō facilius ignōscendum. Ergō Diālogōs plūrimōs facere, ob caussam allātam cōnstituī: vērum ita scrīptōs, ut eōrum partim in tribus scholīs īnferiōribus explānārī, omnēs autem ā studiōsīs scholārum Hūmānitātis in manibus habērī possint. Atque hoc secundum mē voluisse magis, nōn sōlum numerus ipse Diālogōrum haud exiguus, sed quam plūrimōrum quoque mātēria et hypothesis indicat: quae quidem quoniam paulō gravior et ērudītior, puerīlī ingeniō nōn est aequa: at mediocriter litterātīs adolēscentibus nōn difficilis ad intellīgendum, et grāta, quod spērō, futūra est. Hinc item suum errōrem agnōscant et corrigant, quī cum librōs meōs aperuerint, atque hinc inde, ut fit, oculīs pererrāverint, quaevīs persōnārum nōmina tanquam puerōrum nōmina accēperint. Longē mihi alia mēns: saepius nōn indoctōs iuvenēs, saepius virōs, nōnnunquam senēs nōtant: quodque manū tangī, nēdum commūnī sēnsū iūdicārī potest, dīcuntur ea frequentius, quae ā puerīs absurdissimē dīcerentur. Hoc mihi latīnam linguam cōpiōsius et distribūtius docēre labōrantī necessāriō praestandum fuit. Sine variārum quippe rērum tractātiōne ac disputātiōne id numquam fuissem assecūtus. Sunt autem disputātiōnēs meae nōn subtīlēs, nōn lītigiōsae, et concertātiōnum plēnae, sed populārēs, ac sēdātae, magisque sermōnis, quam rērum cognitiōne dīrīguntur. Nec erit cūr quispiam vel puerīlēs illōs, quōs ex duōbus priōribus volūminibus sēlēctūrus, et duōbus librīs ad ūsum prīmī et secundī Grammaticae gymnasiōrum comprehēnsūrus sum, addītīs etiam aliquot novīs, sī putābitur operae pretium, parum familiārī dictiōne factōs, nimiumque doctōs ideōque difficiliōrēs fore quiritētur. Etenim sī eam familiārem dictiōnem intellīgit, quā nōs hodiē in sermōnibus collocūtiōnibusque nostrīs plērīque ūtimur, cum ea nihil sit incomptius, abiectius, horridius, fateor mē illam nōn cūrāsse: sī est nōn cūrāre, omnī studiō et animadversiōne fugere. Quam tamen an ubīque effūgerim, tenuitātis meae ipse mihi cōnscius, et commūnis nātūrae haud ignārus, nōn ausim profectō affirmāre. Sīn autem Terentiī, Plautī, Cicerōnis: quod in mē fuit, ēlabōrāvī, nōn quidem ut nihil aliud, nisi quod apud eōs invēnissem, sed certē ut innumera inde sūmpta in progymn āsmata mea comportārem, ac velutī ex eōrum ūberrimīs pūrissimīsque fontibus rīvulōs quāquā versum dūcerem, quibus prātula mea irrigārem, et flōrēs multiplicēs ac suāve olentēs ex illīs vīridāriīs carperem, quibus hortulōs meōs cōnserem. Nōn igitur id ā mē factum negō, neque mē piget, et deinde factūrum autumō, ut est in Heautontīm. Nec tamen vel Terentiī, vel Plautī quibusvis sine dēlēctū ūtor, nisi sī quandō iōcī, et emphasis caussā quibusdam. Ea nōn oscitāns, neque imperītus lēctor facillimē ab iīs internōscet, quae ubīvīs et semper rēctē ūsūrpābuntur. Quam praetereā intellīgendī difficultātem creābit aliquis apologus, aliquod adagium, aliquod apophthegma, mōs prīscus, historia vetus, auctōrisque cuiuspiam sententia, sī Magister ipse nōn usque adeō rudis, et ἄμουσος fuerit? Sī aliquid lēgerit, sī vīderit, sī audīerit? Aut quōmodo ista nōn capientur ā puerīs, sī doctor manū apprehēnsōs paululum dēdūxerit? sī pānem quamvīs mollem adhibitā sectiōne dīvīserit? sī nucem frēgerit? Ā puerīs, inquam, nōn agrestī et servīlī, sed ingenuā et līberālī indole, bonīsque ingeniīs, quālēs ego mihi in Progymnāsmatīs meīs prōpōnō. Socrātēs apud Plātōnem in Menōne pusiōnem quendam dē dīmēnsiōne quadrātī geōmetrica quaedam tam dīlūcidē, tam facilibus quaestiōnibus interrogat, ac respondentem eō perdūcit, quasi geōmetrica didicisset. Et quid geōmetricīs involūtius? Ergō sī perītus Praeceptor puerōs docēre potest obscūrissima, nōnne multō magis nōn obscūra poterit? Sī quis adhūc erit, cuī nōn satis aliquandō sevērus et gravis vidēbor, cuīque lūdicra mea displicuerint, is sciat mē litterīs et ōtiō abūtī nōluisse. Abūtitur autem, Cicerōne iūdice, quī cōgitātiōnēs suās mandat litterīs, cum eās nec dispōnere, nec illūstrāre possit, nec dēlectātiōne aliquā afficere lēctōrem. Hoc extrēmum ubī tandem locum habet, sī nōn habet in Diālogīs? Quī cum ad comoediam quam proximē accēdant, ac nihil paene sint aliud, quam solūta comoedia, estne aliquis adeō ἀγέλαστος, adeō dūrus ac tētricus, quī iocum ac rīsum tollendum statuat ē comoediā? Deinde cum amplius trecentōs Diālogōs afferam in medium, sī semel atque iterum duntaxat, aut numquam hilāritātēs aspersissem, sī lūdum et rīsum omnem fugere ut malam pestem voluissem, quis tam multa sine fastīdiō legere potuisset? Cuī nōn absque leporibus, sine sālibus maesta semper ac trīstis ōrātiō satietātem citō attulisset? At crebrius iocāmur quam pār sit. Comparentur librī meī nōn dīcō cum Rōterodāmī codice, quī trimodiō, seu ipsō propemodum horreō dēmēnsās largītur facētiās, sed cum aliōrum Diālogīs: prō ratā portiōne nimium parcus iūdicābor. Restat ut in iocandō illīberālis, petulāns, flāgitiōsus, obscoenus sim: id quod nōn modo contrā Chrīstiānī hominis, sed honestī etiam virī officium esset. Sīc animātus numquam fuī, atque utī cōnfīdō, numquam erō. Illud alterum genus, līberāle, ēlegāns, urbānum, ingeniōsum, facētum, quod et in Plautō, et in antīquā Atticōrum comoediā, et in philosophīs Socrāticīs, quī eō etiam tōtōs librōs suōs implēverint, et in apophthegmatīs ā Catōne collēctīs valdē commendāvit Cicerō, sī (habitā nihilōminus mōrum puerīlium, aetātisque immātūriōris ratiōne) secūtus sum prō ingeniī modulō, nōn mē prius, quam illōs quōrum meminī quisquam reprehēndat. Sed nōn sum assecūtus. Voluī certē, et in māgnīs sat est voluisse. Et scītē in praefātiōne operis suī Plīnius: etiam nōn assecūtīs, voluisse pulchrum atque māgnificum est.
Nōn autem omnēs rērum ōrdinēs, quī in Nōmenclātōribus, Diālogīs persequendōs suscēpī, nec omnia vocābula illa sum complexus. Quis enim fīnis scrībendī fuisset? Tantummodo maiōrem partem, et ūsum atque coniūnctiōnem, seu phrasim ipsam trādere contendī, quod in illīs Nōmenclātōribus nōn fit. Sciendum etiam, nōnnūlla quae apud mē suum titulum dīstīnctum nōn habent, ea in aliā classe invenīrī: ut reī cibāriae in Diālogīs culīnāriīs: nōn paucārum herbārum appellātiōnēs in medicīs. Idem dictum estō dē aliīs. Verbōrum tam sollicitus esse nōn potuī, nec dēbuī, ut nōn quaedam parum quidem latīna, veruntamen contrītissima, et ad rem eandem totiēs nōtandam commoda retinerem. Tālia sunt, sī exempla quaeris studiōsus, prō dēditō litterīs, recitāre, repetere, ascendere, prō ingredī maiōrum studiōrum ratiōnem. Item Ecclēsiastica nōnnūlla, ut commūniō, iēiūnium, rōsārium, benedictiōnēs, cōnfessiō, campāna, et similia. Nam semper haec mūtāre, incommodum, valdēque pūtidum esset. Nec pauca verba minus Rōmāna, nec ē Tulliānō myrothēciō prōmpta, nec illīus saecuī, quod perfectissimum quidam et aureum vocant, tōtam ōrātiōnem dēfōrmābunt, sī alioquī splendida, illūstris, et artificiō quōdam dīstīncta fuerit. Cōnfōrmanda est ad Cicerōnis exemplar quantum fierī potest nostra ōrātiō, tamen cum iūdiciō et dēlēctū, nōn ex Caesare tantum, et antīquīs illīs, quīn etiam ex recentiōribus, Plīniō, Tacitō, Suētōniō, Quīntiliānō, Senecā, bellissimum quodque, et quō quisque maximē vidēbitur excelluisse, dēprōmendum est.