Dialogī XLII - Dialogus Vīcēsimus

Colloquium

Persōnae:
Discipulus, Praeceptor
Discipulus
Hūmānissime simul ac doctissime praeceptor, quandoquidem hūc amandāvit mē uterque parēns meus, ut ēloquentiae studeam, opus est mihi librīs, quōs ex cuius hominis cōnsiliō potius quam tuō mihi coemam? Tū igitur nōmināre dignāberis autōrēs, quī in prīmīs ad parandam verbōrum supellectilem ūtilēs habeantur.
Praeceptor
Inter hōs fīlī chārissime prīmum semper locum Cicerōnī tribuimus, cuius epistolās omnium prīmum tibi mercāberis, quārum illabōrāta & illa, (ut Fabius dīxit) quā nihil pulchrius auditū est, ōrātiō prae sē fert fēlīcissimam facilitātem, huic sī velīs adiungēs Plīniī Secundī epistolās, quī flōridus, brevis, succulentus, ut alter ille dulcis, candidus, copiōsus est: iīs accēdant Terentiī comoediae, quibus nihil cultius, nihil est ēlegantius. Erunt & poētae legendī, sed praecipuē Virgilius & Horātius, iī quoque verbōrum optimam tibi suppeditātūrī supellectilem, alter item trāditūrus optima & sānctissima vīvendī praecepta.
Discipulus
Nūllōs ne suādēs emendōs neōtericōs?
Praeceptor
Sunt in iīs, quī lectī prōdesse possint, maximē epistolārum scrīptōrēs, inter quōs optimī sunt & ēlegantissimī trēs illī hērōēs, Angelus Politiānus, Antōnius Sabellicus, & Erasmus Rōterodāmus: Cuius epistolārum prōstat ingēns volūmen.
Discipulus
Nunc in historiā praeceptor, quis tuō iūdiciō cāstissimus est?
Praeceptor
Dē tantīs autōribus equidem nihil audeō meum tibi impartīre, Quīntiliānus Līvium Sallūstiō praefert, Erasmus noster prīmum tribuit Caesarī inter historicōs locum, & certē est huius sermō inaffectātus & facilis, utrunque igitur legitō, sed priōrēs habeant in lēctiōne partēs commentāriī Caesaris, quibus dīligenter perlēctīs aliquantō parātior ad Līviānam veniēs hubertātem.
Discipulus
Ita facere certum est ērudītissime praeceptor. Nunc igitur abeō, quōs nōmināstī autōrēs mihi comparātūrus, tū valē.