Dialogī XLII - Dialogus Ūndēvīcēsimus
Colloquium
Persōnae:
Thomās, Guilielmus
Thomās, Guilielmus
Thomās
Quandō redīstī in patriam Guilielme?
Guilielmus
Iam tertius agitur diēs domine.
Thomās
Quā valētūdine est praeceptor tuus?
Guilielmus
Cum Gandāvō dēcēderem valēbat ille quidem perbelle.
Thomās
Isthuc libēns audiō. Nōn dubium est mihi quīn ille tē patriae tuae iuvenem ēgregiē literātum reddiderit, ipse literātissimus.
Guilielmus
Ut ipse mē laudem ac praedicem, hōc ille mē nōn docuit. Tū venerābilis domine, sī libet, facitō perīculum in literīs quantum prōfēcerim.
Thomās
Quid igitur ille tē docuit? quōs poētās, quōs tibi ōrātōrēs ēnarrāvit?
Guilielmus
Ante merīdiem Vergiliī Aenēida, hōrīs pomerīdiānīs Plīniī Secundī epistolās, interpretābātur.
Thomās
Poētārum omnium praestantissimus ille, hōc nēmō in cōnscrībendīs epistolīs fēlīcior fuit. Apud Vergilium quōmodō praeceptor tuus tibi ēnarrāvit carmen illud .I. Aeneid. Ūnā cum gente tot annōs bella gerō, et quisquam nūmen Iūnōnis adōret. Praetereā, aut supplex ārīs impōnat honōrem.
Guilielmus
Prīmum dīxit vulgātam hanc esse lēctiōnem, neque tamen contemnendam, dīxit Iūnōnis exaggerārī indignātiōnem, sī nōn sōlum ad Trōiānōs & gentem Hectōream, sed aliās quoque nātiōnēs referātur, hōc sēnsū: Nisī supplicium dē Trōiānīs summpserō, nisī eōs perdiderō, aut ulta fuerō, nūmen meum gentēs omnēs & nātiōnēs dēspicātissimum habitūrae sunt.
Thomās
Interpretātiōnem istam semper & ego probāvī, quanquam scīrem aliōs plērōsque nōn indoctōs virōs, aliter hunc locum ēnarrāre solitōs. Nunc dīc illud mihi, an Virgilius rēctē Iūnōnem rēgīnam faciat venīre ad Aeolum ventōrum rēgem multō sē inferiōrem.
Guilielmus
Poēta hīc ratiōnem habuit īrātae persōnae, quae nocendī occāsiōnem praetermittere nōluerit. Simul docet nōnnunquam īnferiōribus & humilibus exhibendum esse honōrem, sī illōrum operā indigeāmus.
Thomās
Īdem poēta cum dīceret, Gēns inimica mihi Tyrrhēnum nāvigat aequor, Quāre nōn dīxit, Aenēās inimīcus mihi.
Guilielmus
Nōmen Aenēae proptereā subticuit, nē respondērētur ab Aeolō: Nōn audeō ēmissīs ventīs in Iovis nepōtem saevīre, cui ūnī hōc quid habeō imperiī, acceptum referō.
Thomās
Doctē isthuc respondistī. Cūr apud eundem poētam Aenēās iam exortā tempestāte iūdicat sē miserum ac īnfēlīcem, quod ad Trōiam nōn periisset. Ita enim dīcit: Mēne Iliac. occumb. campīs Nōn potuisse?
Guilielmus
Dolet vir fortis, quī in marī ac mediīs fluctibus sine glōriā aliquā mīlitārī sē videat moritūrum, quī prō patriā strēnuē dīmicāns, nōmen suum posteritātī commendāre potuisset.
Thomās
An vidētur tibi Vergilius rēctē Aenēam indūcere ad cōnsōlandōs Trōiānōs suōs post saevissimam illam tempestātem? Nōnne potius dēbuit ad hōc ēligere persōnam ab hōc moerōre ac trīstitiā aliēnam?
Guilielmus
Sī aliēnum ab eō moerōre hominem indūxisset ad eōs cōnsōlandōs, respondērī illud Terentiānum potuisset, Tū sī hīc sīs, aliter sentiās. Nunc cum ā sociō malōrum participe adhibētur cōnsōlātiō, attentius auditur.
Thomās
In fīne propemodum eius librī cūr Dīdō rēgīna cum dīceret, Adsit laetitiae Bacchus dator, addidit et bona Iūnō?
Guilielmus
Quia haud ignāra erat Iūnōnem Trōiānīs inimicam esse, proinde ut bona sit optat ac benevola peregrīnīs.
Thomās
Cum ā Dīdōnis coenā Tyriī coepissent chorēās dūcere, cūr poēta dīcit Trōiānōs potius secūtōs, quam praecessisse et chorēam inchoāsse?
Guilielmus
Trōiānī cum ignōrārent quem agendī mōrem servāret Dīdō rēgīna, nūllīus novae reī autōrēs esse dēbuērunt, nē quid offenderent, sed aliōs sequī ex mōre facientēs.
Thomās
In Vergiliānā lēctiōne videō tē multum prōfēcisse, quandō ad haec remōtiōra tam doctē respondēs. Quod sī in Plīniānīs quoque tālem tē praestiteris, equidem tē summae speī adolēscentem iūdicāverō.
Guilielmus
Sī libet ad eundem modum Plīniāna quaedam prōpōnitō.
Thomās
Fiet, et prīmum succurrit locus in epistolā ad Calēstrium Tyrōnem lib. I. ubi sīc est: Cūr (inquit) mē putās hōs tantōs labōrēs tam diū sustinēre? ut scīlicet istī latrōnī vel ūnō diē supersim. Quid Plīnius hīc innuit, cum dīcit istī latrōnī?
Guilielmus
Quidam sentiunt Corellium, dē cuius morbō est tōta epistola, dē podagrā locūtum. sed longē aliter hunc locum praeceptor meus doctissimus ēnarrāvit, ut scīlicet innuerit Plīniō Corellius sē optāre tam diū vīvere, dōnec interitum Domitiānī vidēret, quī ut latrō potius quam prīnceps avārē nimis et crūdēliter imperābat, deinde sē Domitiānō interemptō libentius ex hāc vītā migrātūrum.
Thomās
Ista tua eximiē adolēscēns ōrātiō et memoria, voluptāte mē afficit incrēdibilī. Sequitur eōdem lib. epist. ad Sextītium quendam, ubi sīc legitur: Parātae erant lactūcae bīnae, dīc mihi quō sēnsū id legī dēbeat?
Guilielmus
Significat sē ūnicuīque ad coenam vocātō, lactūcam ūnam parāsse.
Thomās
Quō tempore antīquī solēbant appōnere lactūcam?
Guilielmus
Coenae prīncipiō.
Thomās
Quamobrem?
Guilielmus
Ad stomachum excitandum. Saepe audīvī ex praeceptōre meō gentem esse quandam, Hollandī vulgō dīcuntur, quī lactūcam in fīne coenae ad mēnsam īnferunt, quod haec herba sēdāre crēditur ēbrietātem. est enim frīgidior, & illīs mōs est pōtāre in convīviō prōlixius.
Thomās
Sequitur dē cochleis et ōvīs.
Guilielmus
Cochlēās domine nōs līmachās dīcimus. Addit ōva bīna, dē sorbilibus opīnor locūtum, quae dabantur ad coenae prīncipium. hinc Horāt. dē cantōre Tigel. Sī collibuisset, inquit, ab ōvō ūsque ad māla citāret.
Thomās
Praeceptor iste tuus tam eximiā doctrīnā nihil ne sacrārum literārum tē docuit?
Guilielmus
Fuit hōc quoque summō illī virō maximē cūrae, ut simul cum ēloquentiā Chrīstum imbiberem.
Thomās
Quid igitur in dīvīnīs literīs tibi discendum prōposuit?
Guilielmus
Ēvangēlium.
Thomās
Quid significat igitur quod Chrīstus Petrō nōn crēdiderit pāscendās ovēs suās?, nisī ter sē illum amāre professō?
Guilielmus
Hōc indicat Episcopō nihil spectandum esse praeter salūtem gregis sibi commissī.
Thomās
Quid apud Matthēum cap. 8. vult illud quod Gerasēnī, ubi mīrācula Iēsū cōnspexissent, illum rogāvērunt ut suīs fīnibus excēderet?
Guilielmus
Innuit hodiē quoque permultōs esse, quī tacērī velint doctrīnam ēvangēlicam.
Thomās
Quid docet parābola sēminantis in ēvangēliō?
Guilielmus
Quod quī praeest aliīs, nunquam cessāre dēbeat ā doctrīnā sacrā, etiamsī nōn prōficiat omnibus.
Thomās
Quid Mariam reperit facientem angelus Gabriēl, nūntiātūrus eī conceptum Salvātōris?
Guilielmus
Invēnit eam caelestium rērum contemplātiōnī vacantem.
Thomās
Cūr angelō cōnspectō expāvit?
Guilielmus
Hōc erat virginei cuiusdam pudōris sīgnum.
Thomās
Quod nōn ilicō respondit quid significat?
Guilielmus
Erat hōc partim prūdentiae, partim modestiae.
Thomās
Interpretāre hōc mihi quod angelō respondit: Fīat mihi secundum verbum tuum.
Guilielmus
Fīat mihi, optō id mihi quamprīmum contingere, quod prōmittis, & cum dictō concēpit, & habuit in uterō fīlium deī.
Thomās
Quāre Iēsus annōs nātus duodecim parentī subtrahēns sēsē, templum ingressus est Ierosolymīs, ut cum doctōribus disputāret?
Guilielmus
Ut nōs interim ad discendī studium accenderet, atque docēret nūllam aetātem esse praeproperam ad discendum ea quae faciunt ad pietātem.
Thomās
Cum māter inventō fīliō dīceret: Ego & pater tuus dolentēs quaerēbāmus tē, Cūr fīlī ad hunc modum tractās nōs? cūr clam nōbīs hīc mānsistī? Iōseph quamobrem tacuit?
Guilielmus
Ille sciēbat sē nihil habēre iūris in partum spōnsae suae.
Thomās
Hīc fīnis sit nostrō sermōnī, clārissime simulque fēlīcissime iuvenis, ac perge ita, ut coepistī laudātissimīs artibus incumbere. Mē prō tuō in literās amōre atque prōfectū habēbis omnī tempore parātissimum, tuīque studiōsissimum, sī quid erit in quō nostra operā tibi honōrī beneficiōque esse possit.
Guilielmus
Agō tibi grātiās vir doctissime, cui mē tōtum dēdō.