Dialogī XLII - Dialogus Duodēvīcēsimus

Ex Sātyrā quādam Horātiī in garrulum

Persōnae:
Garrulus, Horātius
Garrulus
Quid agis dulcissime Horātī?
Horātius
Suāviter ut nunc est rērum status, & omnia quae vīs cupiō.
Garrulus
Nōstīn mē? doctus sum.
Horātius
Tantō plūris tē faciō.
Garrulus
Ut videō abīre cupīs, sed nihil agis, ūsque tenēbō tē & persequar. Hinc quō nunc est iter tibi? Nihil opus est tē circumagī, et quaerere dīverticula, ut ā mē discēdās.
Horātius
Invīsō quendam minimē tibi nōtum, & nunc graviter decumbentem. Is amīcus longē trāns Tiberim habitat propē Caesaris hortōs.
Garrulus
Nihil quod agam habeō, & nōn sum piger, ūsque tē sequar. Sī bene mē nōvī, nōn plūris faciēs quemvīs alium quamvīs disertum amīcum quam mē. Nēmō mē scrībere plūrēs, aut citius possit versūs. Nēmō membra movēre mollius atque agilius, tam perītus sum canendī, quod Hermogenēs ille Tigellius invideat.
Horātius
Est tibi māter? sunt cognātī, quibus tē incolumī est opus?
Garrulus
Neque māter est mihi, neque cognātī, omnēs sepelīvī.
Horātius
Ō fēlīcēs, quōs quidem tibi tam garrulō mors ēripuit. Egō sōlus restō, quem tū garrulitāte interficiās tuā. Cōnfice nunc mē. Nam fātum īnstat mihi trīste quod anus quaepiam puerō mihi cecīnit, fore ut neque venēnō, neque in praeliō perīrem, neque lateris dolor mē, aut tussis auferret, aut tardā podagrā, sed garrulus mē quispiam cōnsūmeret.
Garrulus
Cōgor ego nunc respondēre vadātō. Quod nī faciam, lītem perdiderō. Sī mē amās Horātī, paulum hīc adsīs.
Horātius
Ēmoriar sī aut possum adesse, aut sī iūra nōvī cīvīlia, et properō ut dīxī ad amīcum trāns Tiberim iacentem.
Garrulus
Nunc dubitō, velim ne tē relinquere, an lītem.
Horātius
Ōrō mē relinquās.
Garrulus
Nōn faciam. Quō tēcum vīvit Mecoenās?
Horātius
Homō est perpaucōrum hominum, & sānā mente.
Garrulus
Nēmō tē fēlīcior est, ut quī illum amīcum & patrōnum habeās, rem mihi grātissimam facerēs, mē tibi multum obligārēs, mē magnum habērēs in famulātū & obsequiō adiūtōrem sī mē trāderēs illī, sī mē illī amīcum facerēs, quō statū rērum nēmō praeter tē illīc rēgnāret.
Horātius
In hāc familiā nec adulātor, nec dītior quispiam officit mihi, aut etiam doctior, quisque suum illīc habet locum.
Garrulus
Magnum narrās, et vix crēdibile.
Horātius
Atquī sīc habet.
Garrulus
Accendis mē, quāre magis cupiam illī proximus esse, id quod facile impetrābimus tē adiuvante, & virum illum facilem et exōrābilem esse inaudīvī.
Horātius
Quō facilior est et exōrābilior, hōc difficiliōrēs prīmōs aditus habet, neque sē facile patitur ā quōlibet supplicātūrō adīrī.
Garrulus
Mihi nōn dēfuerō, mūnerib. servōs corrumpam, neque sī semel atque iterum exclūsus fuerō proptereā dēsistam, opportunitātem quaeram, Mecoenātī occurram locīs omnibus, domum dēdūcam. Nihil sine magnō labōre datum est mortālib.