Dialogī XLII - Dialogus Septimus Decimus

Colloquium

Persōnae:
Praeceptor, Discipulus
Praeceptor
Quid causae est, quod herī nec prānderis, nec coenāveris domī?
Discipulus
Aliquod mē sodālēs abdūxerant in tabernam meritōriam.
Praeceptor
Quī sunt istī sodālēs tuī?
Discipulus
Iohannēs Hornius, Walterus & Henrīcus, hic Zēlandus, ille Phrisius patriā.
Praeceptor
Frūgī sodālēs mihi nōminās, istōs novī strēnuōs pōtōrēs.
Discipulus
Coāctus sum praeceptor hūmānissime.
Praeceptor
Sciō, tuā voluntāte coāctus. An excidisse mihi putās, quod ab hinc quatriduum forīs pernoctāveris?
Discipulus
Fateor, sed apud amīcum & probum cīvem pernoctāvī, cum ā coenā domum redeuntī collēgiī forēs occlūsae essent.
Praeceptor
Nōn ignōrābās quā solent hōrā occlūdī, surgendum tibi fuerat ante aliōs, ut admitterēris. Post hōram enim nōnam hyeme, aestāte post decimam patent nēminī, nec ipsī quidem gymnasiarchae.
Discipulus
Surgere ante aliōs pudēbat, nam hōc quibusdam incīvīle habētur.
Praeceptor
Sed nōn habētur tibi incīvīle pōtāre in noctem concubiam. Tum autem postrīdiē dormīre in medium diem. profectō hōc dīcō tibi adolēscēns, nisī hīs rēbus fīnem faciās, propediem futūrum, ut tē huius vītae poeniteat. Mōribus istīs mihi praeceptōrī, deinde parentī es iniūrius: ille tē studēre putat, cum nihil faciās minus. Iam crēdit vir bonus ita prōmōvisse tē in studiō līberālium artium, ut scrībere possīs, & quāvīs dē rē latīnē ac ēleganter disserere, unde quantum adhūc absīs mē nōn fugit. Porrō cōmessātiōnēs istae perpetuae, etiam sī ingeniō sīs excellentī, tamen sīc officient studiīs ac memoriae tuae, ut nihil sīs unquam factūrus memorābile, nisī ēbrietātī (ut dīcitur) laqueum remīseris, quae tantam omnium malōrum messem importat, & ab omnī āvocat honestārum rērum studiō.
Discipulus
Peccātum meum agnōscō praeceptor optime. Proinde tibi accidens ad genua, rogō hanc noxiam condōnēs, post hāc mē semper adiungam probātiōribus ac vītae integritāte spectātīs iuvenibus.
Praeceptor
Hāc lēge ignōscō tibi. Quod sī tē relapsum vīderō, ut dēplōrātum, ut īnsānābilem aedibus meīs ēiiciam.
Discipulus
Istud faciendī nē dētur occāsiō, prō virīlī cavēbō praeceptor observande.