Dialogī XLII - Dialogus Sextus Decimus
Colloquium
Persōnae:
Carīnus, Pamphilus
Carīnus, Pamphilus
Carīnus
Tōtus ne in aulam commigrāverās Pamphile?
Pamphilus
Quam vellem in caulā interim.
Carīnus
Versābāris illīc inter purpurātōs, in deōs quōsdam terrestrēs. Quotidiē prōdībās indūtus purpurā & byssō, & cōmessābāris quotidiē splendidē.
Pamphilus
Splendōrem istum nimis quam libenter relīquī.
Carīnus
Fortasse quod ea nōn nōrās, quae maximē sunt aulica.
Pamphilus
Ista percupiō ex tē audīre ac discere.
Carīnus
Vīs igitur eō recurrere?
Pamphilus
Nihil minus, vērum ut eadem aliīs quibus bene faveam commemorāns, eōs ab aulicā vītā, hōc est, splendidā quādam miseriā dēterream.
Carīnus
Nunc igitur audī: Ut grātus essēs, ut commodē agerēs, blandē salūtāre dēbuistī, complectī, cēdere viā, aperīre caput, subinde repetere honōris & chāritātis titulōs, laudāre affātim, pollicērī benīgniter, assentārī etiam mōriōnibus. Ipsī prīncipī commodē subservīre, adōrātiōne arrīdēre, aut alia quaedam id genus, inūtilis pudor abstergendus erat, ac nātīvō vultū domī relictō, quasi persōna sūmenda. Ad haec sī sīs indocilis, probō quod relīqueris aulam. Nam sine hīs mōribus nihil aliud erās in aulā futūrus quam asinus inter simiās.
Pamphilus
Maximā tibi habeō grātiam Carīne, quod haec amīcō tam amīcē impartīverīs, eadem & ego contubernālibus quibusdam meīs impartiam, quī dē aulā adeundā iampridem inter sē cōnsultant, nōn magis ad haec quae dīxistī modō idōneī, quam asinus lyrae, aut citharae est is quī canere nesciat.