Dialogī XLII - Dialogus Quīntus Decimus
Colloquium
Persōnae:
Laurentius, Rēmigius
Laurentius, Rēmigius
Laurentius
Praetereuntī modō apud forum mihi occurrit pūblicus scholae nostrae tabellārius. Unde exīstimō tē literārum aliquid ā patre accēpisse.
Rēmigius
Accēpī ā patre ūnās, alterās ā patruō.
Laurentius
Quid pater scrībit?
Rēmigius
Minitātur sē factūrum mihi, quod moechīs fierī solet, nisī studeam, nisī literās mīrārī incipiam & amāre.
Laurentius
Quid tam ille saevus pater est? Moechīs in adulteriō dēprehēnsīs, testiculī solent amputārī. Quod sī tibi quoque fiat, nōn eris amandus virginibus, neque papātuī (ut vulgō loquuntur) idōneus. Quamobrem sī isthuc sēriō scrībit pater, omninō ā pilā & globīs in scholam redeundum est tibi.
Rēmigius
Quid agam? Nōn dēlectat studium. In scholīs cum sedeō, corpore sum illīc, animō forīs sum. unde fit nōn rārō, ut ā lēctiōne domum reversus, nihil eōrum teneam quae praeceptor dīxerit.
Laurentius
Huic reī facile remedium invenērō. Conveniam patrem, ut tē collocet apud cucullātōs istōs. nihil erit illīc quod āvocet animum tuum.
Rēmigius
Carcerem illum loqueris? & nihil aliud quam frontistērium & carnificīnam perpetuam. Sīquidem malim tōtōs vīgintī annōs in carcere Bonaventūrae apud Louaniēnsēs dētinērī, quam annum ūnum illīs convīvere tam saevīs tortōribus. Sī aliā nōn potest viā rēbus nostrīs cōnsulere, bene valēbis. ego ad aliōs trānseō amīcōs, unde plūs spēī siet mihi.