Dialogī XLII - Dialogus Quārtus Decimus

Colloquium

Persōnae:
Petrus, Iohānnes
Petrus
Quae mī Iohānnes crās est hōra lēctiōnī cōnstitūta?
Iohānnes
Nūlla. Fēriae sunt futūrae. Est enim is diēs sacer.
Petrus
Cui dīvō?
Iohānnes
Hupertō.
Petrus
Is vēnātōrum deus est. Crās igitur tūtī sunt ā canibus leporēs.
Iohānnes
Apud Gallōs minimē.
Petrus
Quid ita?
Iohānnes
Haec gēns nōn aliter eō diē litat Hupertō, quam vēnātū, ac in sectandīs quadrupedibus, crās ūnicuique licēbit vēnandī grātiā & prīvātōrum saltūs ingredī. Quod sī quis aliās solitus, eō diē nōn vēnētur, poenās dat Galliae praefectō. adeō hōc flāgitium est illīs.
Petrus
Quās poenās dat ille quī nōn sit vēnātus?
Iohānnes
Interdīcit eī praefectus in eum annum ēsū cervīnae carnis.
Petrus
Quid sī post interdictum comēderit?
Iohānnes
In rabiem cāsūrus putātur, quā labōrāre solent, quōs rabidus momorderit canis.
Petrus
Sī tam sānctum est Gallīs fēstō diē vēnārī, cūr igitur in sacrīs canōnibus prohibētur, nē quis tum exeat vēnātum?
Iohānnes
Rēctē ita statūtum est in canōnibus. Nam sī sānctum esset vēnārī fēstīs diēbus, nōn ipsī Hupertō adhūc īdōlōrum cultōrī, diē natālis dominicī aliīs in templō ad ārās dēsidentibus, vēnantī ferāsque magnō studiō īnsectantī cervus occurrisset inter cornua signum crucis gestāns, quemadmodum pingitur in tabulīs. Hōc enim ideō factum esse vidētur, ut scīret ille peccātum esse.
Petrus
Tū ne crēdis hōc ita accidisse?
Iohānnes
Legitur in legendā aureā.
Petrus
Imō plumbea vērius. Quam multa illīc narrantur, quae nunquam dīvī fēcērunt in terrīs, & tamen reperit hīc īnsignis liber ā quibus amētur, ac pēne studiōsius legātur quam ēvangelium, frequentius item cum honōris praefātiōne citētur in cōnciōnibus frātrum, quam Paulīnae epistolae.