Dialogī XLII - Dialogus Tertius Decimus

Colloquium

Persōnae:
Petrus, Bernardus
Petrus
Aulicōrum fīliōs spē quādam īnstituere quid est?
Bernardus
Est vēnārī in marī, et piscārī in nemoribus: prōmittunt enim aureōs montēs aulicī, sed prōmittunt tantum.
Petrus
Nōn magnī faciunt līberōrum īnstitūtōrēs.
Bernardus
Imō hīs praeferunt etiam quōs habent ā mātulīs, sī quandō aliquid sit cōnferendum.
Petrus
Post annōrum vīgintī servitūtem, & operam līberīs suīs nāvātam, vix solent triobolāre sacerdōtium dare prō stipendiīs.
Bernardus
Nōnne igitur bene tibi dīxisse vidētur psalmographus Nōlīte cōnfīdere in prīncipibus, in quibus nōn est salūs?
Petrus
Nimis vērē. Nōs quoque nōn semel ā purpurātīs istīs dēlūsī sumus, quī sī quid prōmīserint, monērī sē nōn patiuntur, & tamen ubi oblāta occāsiō est, nōn meminerunt.
Bernardus
Proinde sī sapīs, recipitō negōciātōrum fīliōs, hāc viā multō citius dītēscēs. Est hōc genus hominum nōn verbīs ut aulicī, sed rē ipsā līberāle, & favet studiīs. Novī Brūgīs novī in aliīs emporiīs mercātōrēs, patrōnōs doctōrum hominum maximōs: In aulā, praesertim nostrāte nē ūnum quidem.
Petrus
Faciam ita ut monēs, & gaudeō tē mihi contigisse monitōrem in tempore.