Dialogī XLII - Dialogus Duodecimus

Colloquium

Persōnae:
Līvīnus, Robertus
Līvīnus
Nunquam audīvistī Roberte, quī dīcerent, poētārum lēctiōnem officere mōribus?
Robertus
Audīvī persaepe, vērum istud nunquam mihi persuādērī potuit. Versātus enim annōs complūrēs in hōc studiō, plūs invēnī mōrālis philosophiae in poētārum librīs, quam in eōrum commentāriīs, quī hodiē summī & cōnsummātī habentur philosophī.
Līvīnus
Quid narrās?
Robertus
Ut aliōs taceam, lege Horātiī epistolās, ēvolve sermōnēs eiusdem, scatent iī librī sententiīs, quibus ille ad virtūtem hortātur & ā vitiīs dēterret.
Līvīnus
Mē miserum, quī flōrem aetātis in nūgīs quibusdam sophisticīs contrīvī.
Robertus
Bonō sīs animō, nūlla aetās sēra est ad discendum, fac amāre haec studia incipiās. Nihil est tam difficile quod hōc pactō nōn sīs cōnsequūtūrus.
Līvīnus
Bene monēs, & ego tē autōre, nunc relictīs sophistārum librīs, ad poētārum lēctiōnem mē cōnferam.
Robertus
Hōc sī fēcerīs ut melior ēvādās, neque mē huius cōnsiliī, neque tē unquam poenituerit incoeptī. Ūnum tē admonitum velim, ut hōc in studiō apēs imitēris, quae nōn omnibus flōribus similiter īnsīdunt, neque ex iīs ad quōs advolārint omnia cōnantur auferre, sed ea tantum quae ad mellificium necessāria nōrint.
Līvīnus
Teneō quid velīs & ita facere certum est.