Dialogī XLII - Dialogus Ūndecimus
Colloquium
Persōnae:
Discipulus, Praeceptor
Discipulus, Praeceptor
Discipulus
Vocor in patriam praeceptor hūmānissime.
Praeceptor
Quidnam est negōtiī?
Discipulus
Pater dēcessit ex pleurēsī.
Praeceptor
Fēlicius est aliquandō morī quam vīvere, et mortālis erat ille, hāc lēge nātus erat, ut aliquandō fātālī concēderet necessitātī. Mitte igitur fīlī nihil profutūrās lachrymās, ac deum op. max. precāre, ut animae dēfūnctae velit esse propitius.
Discipulus
Faciam ita ut monēs praeceptor. Nunquid est, quod ā mē cūrārī velīs?
Praeceptor
Nihil, nisī ut optimae foeminae mātrī tuae salūtem annūntiēs nōmine meō, ac reditum mātūrēs. Nōn enim potes citrā dispendium ā librīs tuīs abesse diūtius.
Discipulus
Nihil aequē cupiō quam hūc quamprīmum recurrere.
Praeceptor
Pēne mihi exciderat quod maximē iniūnctum tibi oportuit: Agit in solō tuō natālī Henrīcus Vērōnēnsis noster discipulus, cuius pater mihi prō fīliī īnstitūtiōne, et contuberniō dēbet corōnātōs xx.. Hunc adībis, ut hōc pecūniae tibi adnumeret.
Discipulus
Faciam equidem lubēns praeceptor optime, sed vereor nē redeam inānis. illō enim nihil est tēnācius, & prō hostibus habet omnēs quī petunt aliquid.
Praeceptor
Tamen conveniēs hominem. Sī nihil adnumeret in iūs vocābitur. Nunc abītō.
Discipulus
Valē praeceptor ērudītissime.
Praeceptor
Et tū bene valē animō meō chārissime alumne.