Dialogī XLII - Dialogus Decimus
Persōnae:
Philippus, Augustīnus
Philippus, Augustīnus
Philippus
Probās ne Augustīne quod prīncipēs Chrīstiānī sīc inter sē belligerantur, sīc dissentiunt, sīc omnia miscent, ac tormentōrum aeneōrum crepitibus, hominum animōs territant, formīdinem immittunt?
Augustīnus
Nōn possum probāre bellum, quod inter Chrīstiānōs geritur, & plērunque geritur ob rem nihilī.
Philippus
Quae est hōrum causa bellōrum?
Augustīnus
Ampliandī rēgnī cupiditās, quae in hōc hominum genere quanta sit, dīcī vix potest.
Philippus
Quantō melius esset eōs cum vitiīs bellum gerere?
Augustīnus
Utinam aliquandō sīc resipīscant, & morbum suum agnōscentēs, in vitia, hōc est, in fideī hostēs, arma, gladiōs, dēnique vīrēs omnēs convertant līberātūrī nōs hōc pactō, malīs quamplūrimīs.
Philippus
Modica spēs est, tam īnfēnsīs animīs inter sē cōnflīctantur ac mīrificē dissentiunt, et praesentibus sōlum voluptātibus intentōs nihil futūra solicitant, neque vident intrā brevissimum tempus oppida sua, populum suum in aliōrum potestāte futūrum.
Augustīnus
Ō vāna ingenia, ō mōrēs corruptōs, animōsque quī nihil prīncipibus virīs dignum concipiant.
Philippus
Doleō sīc interiisse virtūtem, doleō nōn esse, quī contrā eōs bellum suscipiant, contrā eōs dīmicent, quī prō mancipiīs, prō iūmentīs habent Chrīstiānum populum. Mīrum in modum commoveor orbem nostrum virīs ita dēstitūtum esse.
Augustīnus
Virtūs plērunque successōrēs nōn habet, et rēgna ut prīncipium, sīc etiam fīnem habent, quemadmodum, diēs, mēnsēs, & annī.