Dialogī XLII - Dialogus Nōnus

Colloquium

Persōnae:
Ghijsbertus, Hadriānus
Ghijsbertus
Quī sīderum progressiōnēs observant, hōc annō vīgēsimōquartō dīxerant mortālibus timendum esse ā dīluviōne, terraemōtibus, urbium ēversiōnibus, ac aliīs plērīsque malīs & maximē Februāriō mēnse, quī tamen fuit serēnior, & sine ūllīs ferē tempestātibus.
Hadriānus
Ita solent omnia ēvenīre secus atque illī scrīpserint.
Ghijsbertus
Quid tū igitur dē illōrum scientiā iūdicās?
Hadriānus
Prōnuntiāre dē tam occultīs ac remōtīs ā vulgī nōtitiā rēbus nōn est meum.
Ghijsbertus
Mihi quidem illī dum tālia chartīs illīnunt, somnia scrībere videntur sua, unde ad sōlōs typographōs & librōrum vēnditōrēs redeat frūctus. Quam multōs hōc annō īnsulārēs hominēs Astrologī istī sēdēs mūtāre, patriam fugere, ac dulcia arva linquere coēgērunt metū ac formīdine impendentis dīluviōnis.
Hadriānus
Quī hōc fēcērunt, iī nisi fallor, suam nunc stultitiam agnōscunt, sēsēque accūsant, quod libellīs eiusmodī tantum tribuerint, quōs fortasse nōn Astrologī, sed nūgōnēs quidam ēvulgāverant. Tālēs, tamque improbōs hominēs pūnīrī ac suppliciīs admovērī interest reīpub.. Multum enim nocent, atque ipsī etiam quālī quālī scientiae iniūriī sunt.