Dialogī XLII - Dialogus Octāvus

Colloquium

Persōnae:
Canōnicus, Philosophus
Canōnicus
Canōnicus sum.
Philosophus
Bene habet, sī citrā sīmoniacam labem hūc pervēnistī. Aliquot enim sēculīs perpaucī ad honōrēs ecclēsiasticōs aliā viā grassātī sunt.
Canōnicus
Nactus sum praebendam.
Philosophus
Praedam vērius dīxeris: Multī enim ita versantur in hōc negōtiō, ut nihil aliud, quam praedārī videantur.
Canōnicus
Obtigit mihi Canōnicātus.
Philosophus
Vidē nē incontinentius vīvendī praestita sit materia. Permultōs glōriārī videās Canōnicī vocābulō, quī interim ab ipsā rē longius absunt, quam dīstat ortus ab occidente.
Canōnicus
Gaudeō mē Canōnicum esse factum.
Philosophus
Bona pars hominum gaudet sacerdōtiōrum accessiōne, quod inde spērent sibi quotannīs reditūrās aureōrum myriades aliquot: Nōn quod melius ac sānctius vīvendī oblāta sit occāsiō.
Canōnicus
Rōmānus pontifex mē Canōnicum fēcit.
Philosophus
Ex līberō servum fēcit. Et hīc videndum est tibi, nē eōs imitēris, quī māne siccī ac iēiūnī in templō psallunt, ā prandiō ūvidī ac sacrōrum immemōrēs, aut dormiunt, ut & coenae sufficere possint, aut tālōs in pyrgum prōiiciendō trānsigunt hōrās.
Canōnicus
Mē fēlicem quī Canōnicus sim factus.
Philosophus
Isthuc dīcam, istum honōrem tibi grātulābor, sī ita versātus fuerīs in hōc mūnere, ut hominēs intelligant tē nōn sōlum nōmine, sed rē & vītā Canōnicum esse. Meminerīs tē praebendae istīus, quam vocant tum cūrātōrem, tum dispēnsātōrem esse, ut cuiusvīs necessitātī commodēs, ut cuivīs dēs petentī, atque indigentī. Quemadmodum enim deus aliīs ēloquentiam, aliīs rērum agendārum cōnsilia, aliīs magnum dedit in perīculīs obeundīs animum, breviter aliīs alia dōnāvit, ita quibusdam dīvitiās quoque dedit, nōn ut suae quisque serviat libīdinī, sed perinde ut ēloquēns aliīs commodat linguā, prūdēns aliīs cōnsiliō commodat, ita dīvēs quoque aliīs pecūniā commodet.