Dialogī XLII - Dialogus Septimus

Dialogus recitātus post āctam fābulam

Persōnae:
Henrīcus, Iodocus
Henrīcus
Nōn dīcī potest mī Iodoce, quam dēlectārit, quantā voluptāte remorata sit animum meum haec āctiō. Nūlla voluptās, nūllae sunt dēliciae, quās cum hisce lūdīs cōnferre velim, dīc rogō quis īnstituit hanc iuventūtem?
Iodocus
Nōn ūnīus, sed plūrium hīc labor est, plūrēs sunt autōrēs, ducēs, praefectī: collēctītius grex est.
Henrīcus
Ēmoriar sī quid unquam vīderim, lēgerim, audierim, quod placēret magis.
Iodocus
Bene habet sī hīs quoque in omnī doctrīnārum genere prīncipibus virīs ita placuit, ita probētur, ut tibi.
Henrīcus
Nōn dubium est mihi, quīn doctīs probētur omnibus. Nam indoctōs sciō nihil mōrāminī, sed quō nunc abīs?
Iodocus
Intrō ad meōs, quō mē vocant domestica negōtia. Tū valēbis in crāstinum. Vōs quoque spectātōrēs optimī, valēte quam optimē.