Dialogī XLII - Dialogus Sextus

Persōnae:
Henrīcus, Iodocus
Henrīcus
Salvus sīs ō noster Iodoce.
Iodocus
Et tū salvētō Henrīce.
Henrīcus
Quid rērum nunc agitur Louaniī?
Iodocus
Quod agerētur, passim nunc mortālēs aut ad pōcula, & spūmantēs dēsīdent paterās, aut āleā lūsitant, aut ad numerum chorēās ductitant.
Henrīcus
Isthaec īnsānia est, quam cum bonīs omnibus, tum maximē Chrīstiānō virō indignam iūdicō. Magis mihi probātur veterum cōnsuētūdō Rōmānōrum, quī fēstīs huiusmodī Comoediās potius īnsignium poētārum exhibēbant, ut ā noxiīs istiusmodī comessātiōnibus āvocātōs iuvenīlēs animōs cum quādam iūcunditāte ad literārum & ēloquentiae studium excitārent, accenderent, īnflammārent.
Iodocus
Sī tibi tantopere laudātur hōc factum Rōmānī populī, quid tandem ad illud Lactantiī respondēs? In scēnīs nesciō an sit corrūptēla vitiōsior. Nam Cōmicae fābulae dē stuprīs virginum loquuntur, & amōribus meretrīcum, et quō magis sunt ēloquentēs, quī flāgitia illa fīnxērunt, eō magis sententiārum elegantiā persuādent.
Henrīcus
Isthuc dīcere Lanctantium saepe mīrātus sum, & nunc item mīror. Est enim Comoedia nihil aliud quam hūmānae simulācrum vītae, & quae illīc dē stuprīs virginum & amōribus meretrīcum dīcuntur, sīc dīcuntur, ut reprehendantur, nōn ut probentur. Illud enim patris Dēmeae in Fratribus, Cūr amat? cūr potat? cūr emis amīcam Mitiō? quem nōn doceat hōc turpe esse adolescentulō, sī inter scōrta, & combibōnēs rem patriam dīlapidet, obligūriat, dēvoret? Sexcenta sī sit ōtium enumerāre possem ex Comoediīs, quae hōc animō lecta, nōn officere, sed prōdesse plūrimum queant, unde nōs laudātam Rōmānōrum cōnsuētūdinem imitantēs, nihilque veritī Areopagītās ac religiōsulōs quōsdam, quī sānctimōniam omnem in vestitū ac superciliīs sēdēre exīstimant huic illūstrium ac doctissimōrum coetui virōrum exhibēbimus Terentiī Ecyram.
Print: Lanctantium (sic), for Lactantium — the ct-ligature’s arc is cut as an n; the correctly spelled genitive Lactantiī stands two lines above.
Iodocus
Ēlegantem profectō Comoediam, ac plānē mōrālem, quamque mihi ac meīs aequālibus hōc annō praeceptor ēnārrāvit. Quō magis gaudeō, tē nunc mihi datum esse obvium, unde hōc rēscīscerem.
Henrīcus
Quaere igitur aliquem in turbā locum, unde spectēs. Nōs enim accingimur.