Dialogī XLII - Dialogus Quīntus

Persōnae:
Discipulus, Praeceptor
Discipulus
Accēpī hodiē praeceptor epistolam, quā vocor in patriam, nōn reditūrus opīnor ad scholam tuam. Scrībit enim pater sē congressum & locūtum esse cum Antōniō Panormītā illō, quī Galliārum invictō rēgī est ā cōnsiliīs, hunc suāsisse ut mē in Germāniam ablēgāret, ad quōs populōs, ut imperium, ita & literae suīs relictīs sēdibus commigrāsse videntur.
Praeceptor
Fateor & ego vigēre illīc studia, prōferre sē ingenia, sed ūnum mē terret, quod tam multōs eximiē doctōs virōs illīc īnficī videam contāgiōne Saxōnicā, unde tibi quoque nōnnihil metuō, sī eō tē contuleris. Nam ita serpit ac invalēscit in diēs hoc malum, ut nūllum oppidum, nūllus pāgus, nūllus sit vīcus ab hāc peste futūrus propediem immūnis.
Discipulus
Cavēbō praeceptor, ōrātūrus etiam patrem, ut apud Germānōs in eā mē scholā studēre ac literīs meliōribus incumbere patiātur, quae quam minimum sit hōc tēterrimō genere morbī īnfecta.
Praeceptor
Nesciō an haec reperīrī possit in Germāniā, quam prōvinciam longē nōbilissimam doleō equidem versārī in tantīs errōribus ac caecitāte, & hinc subnātum esse incendium, quō fortasse aliquandō cōnflagrātūrus sit ūniversus terrārum orbis. At tū mī alumne, quantum fierī possit, cavē nē huius malī contāgiō corripiāris, atque eōs librōs nē legītō, unde flūxit, unde mānāvit hīc ingēns morbus: & sī Chrīstō servātōrī tuō chārus esse velīs, ab iīs quae vulgus tum facit, tum opīnātur, quam maximē dissentīās: atque meminēris pessimum esse mōrum autōrem populum. Nihil enim habet quod maximō etiam iūre nōn damnēs, nōn improbēs.
Discipulus
Faciam quod monēs praeceptor observande. Nunc tibi grātiās agō immortālēs, quod mē & patriō quōdam affectū hōc biennium, quō vīxī in tuā familiā, sīs prosequūtus, & summā dīligentiā īnstituerīs.
Praeceptor
Nihil mē poenitet īnsūmptī in tē docendō labōris fīlī chārissime. Tū bene valēbis & mē amābis.
Discipulus
Mē ab amōre hūmānissimī pariter ac doctissimī praeceptōris dēdūcet nūlla senectūs, sīve ego Tīthōnus sīve ego Nestōr erō.
DIALOGVS recitātus in Ecyram Terentiī pūblicē exhibitam Louaniī, Annō restitūtae salūtis M.D.XXIIII.