Dialogī XLII - Dialogus Quārtus

Persōnae:
Laurentius, Damiānus
Laurentius
Nōs miserōs, quī in haec tempora inciderimus.
Damiānus
Nullum nōn tempus bonum est, sed bonīs temporibus nōs ūtimur male. In hōc itīdem ut in aliīs culpās nostrās & vitia rēbus adscribentēs. Nōs operam dēmus ut bonī sīmus, & bona erunt tempora.
Laurentius
Ūnum mē sōlātur, quod haec quāliacunque diū stāre nōn possunt.
Damiānus
Mihi nūllum tempus stāre vidētur, lābuntur & praetereunt omnia, nec quae praeteriit hōra revertitur, ac sōlō bonārum artium studiō efficere possumus nōn quīn fugiat, avoletque, sed nē pereat nōbīs irreparābile tempus. Nūllīus reī quam bene collōcātī et impēnsī temporis memoria iūcundior, sed nōs pessimē ūtentēs rēbus omnibus, tempus innoxium accūsāmus, īnfantia ac pueritia lūsibus vanissimīs, adolēscentia in libīdine, reliquum aetātis in querēlīs ac lāmentīs cōnsūmitur. Haec nūlla est temporum culpa, sed nostra. Quod tū mī Laurentī tempora spērās laetiōra, hōc nōn est in temporibus, sed in tē ipsō est situm. Ūtere literīs, ūtere studiō philosophiae, virtūtem cole. Hōc sī fēcerīs, laeta erunt omnia tempora, trīste nihil.