Dialogī XLII - Dialogus Tertius
Lūdus
Persōnae:
Carolus, Rumoldus
Carolus, Rumoldus
Carolus
Rumolde, tū ut māior, ita prior lūditō:
Rumoldus
At tū ut īnstrūctior incipe, ego deinde sequar.
Carolus
Quoniam ita vīs, faciam. Ecce prīmō iactū trēs baculōs prōsternō.
Rumoldus
Habēs nōbilem manum, at ego tē vincam spērō.
Carolus
Nihil tetigistī.
Rumoldus
Expectā nōn omnēs iīdem sunt ictūs, ego sequentēs arte corrigam.
Carolus
Iam rēctā ad rēgem pergō.
Rumoldus
Nōn habēs eum, mihi servātur.
Carolus
Nōn dubitō quīn ā mē prōsternī mālit.
Rumoldus
Quamobrem? an quia mē peior es?
Carolus
Quia manum habeō nōbiliōrem. Trōiānus ille Hector laetus periit Achillis dextrā.
Rumoldus
Ego iam tē nōn sum īnferior.
Carolus
At ego nunc superō.
Rumoldus
Quot bacillīs?
Carolus
Quatuor.
Rumoldus
Utinam is iactus totidem mihi prōsternat.
Carolus
Frūstrā optās, sciō nōn futūrum.
Rumoldus
Nōnne iam tē vincō?
Carolus
Quot habēs bacillōs?
Rumoldus
Ita multōs ut victōriam sperem.
Carolus
Heus tū, omnis bellī incertus est ēventus. Nōn semper vincit, quī initiō fortior est.
Rumoldus
Saepe tamen is vincit.
Carolus
Quid nunc ais? Iam tē aequāvī.
Rumoldus
Videō, neque proptereā spērō minus.
Carolus
Sī nunc ego tē vicerō, quantum mihi ridēbris.
Rumoldus
Nē nimium glōriāre, sī stultum illum semel tetigerīs, Īrō pauperior fuerīs.
Carolus
Equidem cavēbō nē in illud saxum incidam.
Rumoldus
Rēgem prōstrāvī.
Carolus
Ego & rēgem, & praetereā duōs illōs rēgī vīcīnōs ēvertam.
Rumoldus
Sī hōc possīs, vicerīs.
Carolus
Iam habeō, quid igitur nunc restat?
Rumoldus
Ut intermissa studia repetāmus. Nam hōra sonuit quarta.