Dialogī XLII - Dialogus Secundus

Dialogus

Persōnae:
Rōlandus, Beātus
Rōlandus
Nōn facile dīxerim quantum mē iūverit ista deambulātiō, & sessiō haec multa suāvissima fuit procul ā strepitū cīvium, procul ā forēnsibus negōtiīs. Ō diem hunc albō mihi lapillō notandum.
Beātus
In prīmīs mē altissimum dēlectāvit silentium, & blandus atque suāvis ille garrītus avium tam dīversārum, praecipuē philomēlae, in cuius aviculae tam parvulīs faucibus omnia sunt, quae tot exquīsītīs tibiārum tormentīs ars hominum excōgitāvit. Quid dīcam umbrae amoenitātem? Quid micantia lātē grāmina per tumulōs, perque umbrīferās convallēs, perque amnis tacitī rīpās? Quid aurae salūbritātem, quid lympidōs fontēs, & collūdentēs per prāta gregēs commemorem? Ad hanc voluptātem accessit Geōrgiī nostrī Thurnoutiī hominis literātūrae polītiōris ūsque ad mīrāculum studiōsī adventus, quī iūcundā quādam loquācitāte ac lepidīs sermūnculīs nōs plūrimum recreāvit.
Rōlandus
Est is concitandī rīsus artifex optimus.
Beātus
Iam appārent & aliī sodālēs. Ut lubenter eōs videō? ut senis magistrī adventum gaudeō? atque adeō nihil huic nostrae voluptātī dēfuit. Sed quid illud, quod magister solitō lentior incedit?
Rōlandus
nihil malī est, nē verēre. Expectat aliōs, & senex est, & quī tot annōs exercentur in lūdō literāriō, brachiīs magis quam pedibus valēre solent.