Dialogī XLII - Dialogus Prīmus
Colloquium
Persōnae:
Caupō, Viātor
Caupō, Viātor
Caupō
Mē amīcum summum meum peregrē in patriam advenīre gaudeō.
Viātor
At ego fēstīvissimum congerrōnem invenīre sānum atque valentem plūrimum laetor, & superīs agō grātiās.
Caupō
Quam cum stomachō bene?
Viātor
Lupus mihi in ventriculō geritur.
Caupō
Ut cum sitī?
Viātor
Siccus sum sitī.
Caupō
Heus puer, expedīte adfertō, quō sitim hīc levet amīcus.
Viātor
Melius est ut prius excutiam palliō pulverem.
Caupō
Dētur linteōlum, frīgida ministrētur, quā faciem lavet.
Viātor
Ut mē recreāvit pōcillum hoc crystallīnum, quō tōtā mihi vītā nihil vīsum est lympidius.
Caupō
Ē cellā penuāriā hūc adferte rubellum illud recēns advectum. Cape amīcissime homō, prīmōribus admovētō labrīs. Ipsī quoque pedēs illicō sēnserint. huius merī laus est, quod ad rixās et contentiōnēs trūdit nēminem, sōlius somnī amīcum, & omnis blandiloquentiae. Sed amābō comitēs istī tuī cuiātēs sunt?
Viātor
Scōtī.
Caupō
Tam longinquae profectiōnis causa quae fuit illīs?
Viātor
Persuādēre illīs nōn potuī sacerdōtibus in nostrāte regiōne līberōs esse. Brabantiam igitur ingressī, vīdērunt parochum quendam fīliae nūptiīs praesidentem.
Caupō
Veniendī autem Louānium, quae nam causa?
Viātor
Domum prīmō cīvicam huius oppidī, pontificis inde Hadriānī Sextī domum, post īnsignem Brūxellam vidēre, ad postrēmum salūtāre virginem mātrem cupiunt apud Arscōtum mīrāculīs clāram.
Caupō
Probum est hōc & pium cōnsilium.
Viātor
Haec nunc missa faciāmus. Tū ad coenam vocātō, quōs mēcum addūxī.
Caupō
Omnēs vocō. Agite hospitēs bonī, sēcēdite in hortulōs illōs Ēlīsiīs similēs dēliciīs, hīc conquiēscite, sēdantēs & famem & sitim.
Viātor
Atquī latīnē nihil intelligunt.
Caupō
Tū igitur illōs alloquere, atque ut potissent, ut hilarissimī sint vidētō. Egō interim cūrāverō ut Anglicē hōc est, opulentissimē pariter ac lautissimē discumbant.