Dialogī XLII - Dialogus Vīcēsimus Tertius

Persōnae:
Rīcardus, Antōnius
Rīcardus
Quem quaesō vel ōrātōrem, vel poētam praeceptor statuit vōbīs iīs contractiōribus diēbus ēnarrāre?
Antōnius
Nūllī adhūc certō scrīptōrī nōs admouit tradens interim quaedam ex Laurentiō praecepta, quae ex omnibus ēlegantiārum librīs ipse magnō studiō nec minōre iūdiciō sēlēgit.
Rīcardus
Cuperem & ego eadem vidēre. Sunt enim mihi quoque iuvenēs aliquot ēloquentiae studiō dēstinātī.
Antōnius
Ā prandiō mittam tibi per hunc nebulōnem meum, sed eā lēge, ut ante coenam recurrant.
Rīcardus
Imō sub merendam sī volēs. Sed quidnam augurāris statuisse interpretem vestrum dē praelegendō autōre latīnō?
Antōnius
Nihil nisi quod frequenter in suīs praelēctiōnibus laudat nōbīs Erasmī dialogōs.
Rīcardus
Istī minimē placent quibusdam hominibus, in quōs optimē quadrat illud Terentiānum: Est genus hominum, quī esse sē prīmōs omnium rērum volunt, nec sunt,
Antōnius
Istīs nihil placet, nisi quod barbarum est, ac stylum habet frātrālem.
Rīcardus
Sed ego id ūnum vereor, nē dialogōrum haec sylva excutiat ē manibus iuvenum Terentiī Comoediās ēlegantissimās.
Antōnius
Longē aliter ego sentiō, praegustatīs dialogīs multō parātiōrēs nōs ventūrōs ad lēctiōnem cōmicam.