Dialogī XLII - Dialogus Vīcēsimus Secundus

Colloquium

Persōnae:
Ferricus, Claudius
Ferricus
Audīn praeceptōrem in Hollandiam abiisse?
Claudius
Iam dudum.
Ferricus
Dīc sodēs.
Claudius
Egomet hodiē prīmā lūce ad currum perdūxī.
Ferricus
Quam vellem ūsque ad Calend. Iānuāriās perpetuam esse in marī tempestātem, nē hūc intereā recurrere possit.
Claudius
istud nōn possēs ēloquī sī literās amārēs.
Ferricus
Praeceptor ipse nōn peius ōdit cāseum, cuius ut nōstī nec fert olfactum, quam ego literās ōdī.
Claudius
Vidē nē olim istius tē poeniteat.
Ferricus
Quid ita?
Claudius
Cum aliī plūrēs, quī tēcum in scholīs versātī fuerint ob literātūram ac doctrīnam erunt apud omnēs in venerātiōne, tū velut idiōta quispiam contemneris ab omnibus.
Ferricus
Opēs mē & amplae facultātēs honōrātiōrem facient.
Claudius
Mihi vidēris Ferrice parum nōsse huius sēculī studia, ubīque nunc praedicantur ac discuntur literae, etiam in prīncipum aulīs, in pretiō est ēloquentia, & nunc aulicī passim prō tesserīs in manibus habent vel Cicerōnis libellōs, vel Erasmī, quem nōn paucī tanquam alterum Cicerōnem admīrantur.
Ferricus
Tū quī studia istae ēloquentiae tantopere praedicās atque extollīs studētō sī volēs. Egō dum tyrannus aberit noster, nunc pilā mānuāriā, nunc saltū, nunc globulārī lūdō mē oblectāre cōnstituī.
Claudius
Nōn plāgās metuis, ac verbera, cum redierit ille?
Ferricus
Nihil minus. Cūrābō ut reversus ā patre meō vocētur ad coenam. Ita in grātiam facile redierō, sī quid interim peccātum fuerit.
Claudius
Quid, tū ne exīstimās parasītum esse illum ac coenipetam?
Ferricus
Sīc mē docuit quidam, vulgus magistrōrum placārī solēre. Māter mihi narrāvit olim huic scholae magistrum praefuisse, quem discipulī, etiam sī illius sellam concācāssent placāre potuerint coenūlā ūnā, vel prandiōlō, tam suāvis erat illī aliēnum vorāre cibum.
Claudius
Abī improbē in maximam malam crucem, quī tam loqueris contemptim dē hīs quibus omnia dēbēs. Audī quid dē officiō discipulōrum Quīntiliānus dīxerit: Discipulōs id ūnum moneō, ut praeceptōrēs suōs nōn minus quam ipsa studia ament, & parentēs esse nōn quidem corporum sed mentium crēdant. Multum haec pietās cōnfert studiō. Vērum quia tū nōn amās literārum studia, ergō nec praeceptōrem amāre potes. Ūnum illud respondē mihi: Cūr patrem tuum amās?
Ferricus
Quoniam ille mihi suppeditat, quae ad victum & amictum pertineant.
Claudius
Sī nōn eādem ratiōne praeceptōrem amās, quī animum tuum praeceptīs īnstrūit vīvendī, istud argūmentum est tē cūrāre magis, ut corpore quam animō valeās. At ego malim animō bene esse, quam corporī. Nunc tū sī lubet aditō sphēristeria tua: Egō ad libellōs meōs recurrō, cum quibus & iūcundius, & ūtilius fuerit, quam cum hōc nebulōne diūtius fābulārī.