Dialogī XLII - Dialogus Vīcēsimus Quārtus
Persōnae:
Andrēās, Franciscus
Andrēās, Franciscus
Andrēās
Grātulor tibi reducī ab urbe Rōmā Francisce chārissime.
Franciscus
Et ego tibi incolumī grātulor Andrēā hūmānissime.
Andrēās
Quid tam citō recurrīs in patriam? quid causae quod nōn diūtius Rōmae sīs commorātus?
Franciscus
Multa, prīmum nūllus doctrīnae, nūllus est illīc virtūtī locus, quod hominēs Rōmae, tot eunt per compita fūrēs, lēnōnēs, stuprātōrēs, pēdicōnēs, raptōrēs, sacrilegī. Postrēmō dēcessit nunc Hadriānus pontifex huius nōminis sextus, quī sī vīta contigisset longior, prīmam laudem obtinuisset inter omnēs laudātōs pontificēs.
Andrēās
Hunc ego virum novī olim Louaniī adhūc in minōribus agentem, tum gymnasiī illius prīncipem, nempe Cancellārium.
Franciscus
Fuit hic ut audiō in sānctīs literīs, doctrīnā incomparābilī, & quemadmodum nūllā largītiōne, nūllā sīmoniacā labe interpositā, sed deī sōlius prōvidentiā ad pontificātum ēvectus est, ita in cōnferendīs sacerdōtiīs nōn mūnera, nōn stemmata, aut clārōs nātālēs, sed virtūtem spectābat.
Andrēās
Apud nōs rūmōr est cōnstantior, quam ut vānus crēdī possit, hunc venēnō sublātum esse. Quō lūctuōsior hīs terrīs mors tantī virī esse dēbet, quae nōn ex nātūrā, nec fātālis acciderit.
Franciscus
Vērum isthuc est quod dīcis mī Andrēā. Hic Rōmānus pontifex ē vītā sīc dēcessit, ut bonīs omnibus dēsīderābilem suī ipsius relīquerit memoriam, quī uti spērō nunc laetātur in caelīs, exultatque inter beātissimōs spīritūs. Restat ut summum illum sacerdōtem Chrīstum precēmur ut is ecclēsiae suae prūdentem gubernātōrem, & sānctum rēctōrem dare dignētur. Hōc nunc dūrante interrēgnō, et cōnsultantibus cardīnālibus, dēberent ōrāre diēs noctēsque prīncipēs caeterī, quōrum salūs omnis in Rōmānae sēdis salūte continētur.
Andrēās
Istī nōn modō nōn ōrant, sed turbārī potius ac miscērī omnia cupiunt & nūllum esse caput ecclēsiae.
Franciscus
Sed quid illud, quod audiō quōsdam astrologōs praedīxisse sub annum XXIIII quī nunc in līmine est fīnem habitūrum pontificis Rōmānī imperium, & iactitant quidam versiculōs duōs prō vāticīniō repertōs in cōdice antīquissimō: Sic habent illī:
Papa citō moritur, Caesar regnābit ubīque.
Et subitō vānī cessābunt gaudia clērī.
Andrēās
Nōn possum nōn rīdēre tē, quī ista crēdās, ego nōn magis crēdō, quam sī nūgivendī istī mihi prōmittant fore ut proximā nocte sub pulvīnō meō ingentēs aurī massās inveniam. Haud vidēris mihi lēgisse, quae Cicerō dē istīs impostōribus scrībit in haec verba: Nōn agnōscō dē circō astrologōs, nōn isiacōs, nōn coniectōrēs, nōn somniōrum interpretēs. Nōn enim hī aut scientiā, aut arte dīvīnī, sed superstitiōsī vātēs, impudentēsque hariolī, aut inertēs aut īnsānī. Proinde permittāmus haec caelitibus. Tū nisī aliō tē vocant negōtia tua, coenābis apud mē hodiē.
Franciscus
Quanquam sum occupātus tamen quod petīs faciam eā lēge, ut tū crās mihi tē socium itineris praebeās.
Andrēās
Quō itūrus?
Franciscus
Ad patrem meum, cuius incrēdibilī tenēor dēsīderiō videndī.
Andrēās
Ībō tēcum ūnā.