Dialogī XLII - Dialogus Vīcēsimus Quīntus
Persōnae:
Balduīnus, Thomās
Balduīnus, Thomās
Balduīnus
Ubi pater est tuus mī Thomā?
Thomās
Iam biduum abest oppidō, sed crās aderit spērō domī. Nam venit hodiē Gandāvō vir quispiam doctus atque ēgregiē fācundus, cui frātrem meum iūniōrem in disciplīnam trādere statuerit.
Balduīnus
Quis ille quaesō est vir doctus?
Thomās
Petrus Scōtus ille nōstīn' hominem?
Balduīnus
Tanquam tē, convīxī enim huic triennium tōtum.
Thomās
Quid is igitur tē docuit?
Balduīnus
Prīmum, ut nihil Chrīstō chārius habērem, tōtus ab illō pendērem, illī fīderem: parentem utrunque colerem, & huius locō praeceptōrēs meōs habērem, nihil mentīrer, nihil fūrārer, nihil in ōre ac labiīs habērem, quod ab animō dissidēret, proptereā sermōnem esse datum hominibus, ut sibi mūtuō sīgnificent quod animō sentiunt. Dīligerem proximum meum sīcut mēipsum, nihil alterī facerem, quod mihi fierī nōllem. Consortia malōrum tanquam pestem quandam vītārem, bonīs ac studiōsīs aequālibus mē adiūngerem, dēnique literās meliōrēs atque ēloquentiam iuvenis discerem.
Thomās
Ad ista multa salūberrima praecepta bene adiecit illud dē bonīs literīs. Nam studia haec (ut Cicerō dīxit) adolēscentiam agunt, senectūtem oblectant, secundās rēs ōrnant, adversīs perfugium ac sōlātium praebent, dēlectant domī, nōn impediunt forīs, pernoctant nōbīscum, peregrinantur, rūsticantur.
Balduīnus
Nōn ille quemadmodum vulgus magistrōrum facere solet, fērulīs, virgīs, lōrīsque cōnscindit fideī suae concreditōs puerōs, nōn plāgōsus est Orbilius, sed laudibus excitat, praemiīs quibus aetās illa capitur, invītat & ēvocat. Huius virī schola mihi puerō nihil aliud vīsa est, quam lūdus quidam & iūcundissimī certāminis locus. In autōribus ēnarrandīs hōc nēmō fēlīcior, nēmō facilior: cumque sit doctissimus, tamen submittit sē ad mēnsūram discentium.
Thomās
Hōc maximum est. Prīma enim virtūs ēloquentiae perspicuitās, & multī hodiē praeceptōrēs nōlunt ad intellectum audientis dēscendere. Quamobrem grātulor hūc frātrī meō praeceptōrem, in cuius scholā nihil sit auditūrus, quod audīvisse poeniteat.
Balduīnus
Audiet ea quibus & ērudītiōne ōrnātior, & vītā melior ēvādere possit. Ūnum tū cūrābis, ut pater hunc virum sibi familiārem amīcum habeat. ita fiet ut praeceptōris tibi amīcō grātificārī cupientis, studiō ac dīligentiā adolēscēns magis prōficiat.
Thomās
Crēdō sīc esse, & operam dabimus ut huic doctissimō gymnasiarchae frāter noster īnstituendus trādātur.