Dialogī XLII - Dialogus Vīcēsimus Sextus

Persōnae:
Henrīcus, Iodocus
Henrīcus
Quid istud ornātī est mī Iodoce? quid sibi vult tam brevis tunica? Quid rubrum pileum, rubra item tibiālia? An ex scholasticō mercātor factus es?
Iodocus
Nihil errās Henrīce.
Henrīcus
Nōn maluistī in ōciō literārum dulcissimō, atque inter studiōrum sociōs iūcundissimōs adolēscere, quam sīc terrā marīque volitāre, iuxta illud poēticum, Per mare, per terrās currit mercātor ad Indōs. Ac plērunque subitō coortā inter nāvigandum tempestāte, & nāvem iactantibus austrīs dē vītā perīclitārī?
Iodocus
Multō magis isthaec placēbat vīta literāria.
Henrīcus
Cūr igitur mūtāstī?
Iodocus
Hūc mē adēgit praeceptōris cui mē pater commīserat, saevitia, Quotidiē ille mē virgīs ac lōrīs cōnscindēbat immerentem, nec magis parcēbat natibus meīs quam coriō būbulō. Ubi nūllum is in mē saeviendī fīnem faceret, ego nōn odiō literārum quās semper amāvī, sed ut manūs tyrannī illius effugerem, in patriam rediī, patrem obsecrāvī, ut mihi licēret aliō ad mītiōrem aliquem praeceptōrem concēdere, vērum ille exīstimāns nihil esse minus mihi quam studium cordī, mē hūc amandāvit, ut artem mercātōriam discerem.
Henrīcus
Praeceptōrem illum diī deaeque omnēs perdiunt, quī tē, suā tyrannide in hās praecipitāvit aerumnās. Eō tē nōvī esse ingeniō, quī ad frūgem aliquam in literīs pervenīre potuerīs, sī hūmānior quispiam contigisset praeceptor. Nunc mī Iodoce quō pactō vīvis inter mercātōrēs?
Iodocus
Ego quidem nūllīus adhūc mihi iniūstitiae cōnscius sum, sed vereor nē cum quibus quotīdiē congredī necesse est, mōrum aliquam scabiem nōbīs affricent.
Henrīcus
Id nē fīat meliōribus tē adiungitō. Sunt enim & in hōc genere hominum, bonī complūrēs.
Iodocus
Ita sī fēcerō, nōn dītēscam. in hōc enim ōrdine quō quisque improbior, hōc citius ad magnās pervenit opēs.
Henrīcus
Sīc dītēscere, perīre est mī Iodoce. Praestat hīc pauperem & modicum esse, ut caelum dīves ingrediāre.
Iodocus
Vēra loqueris, & ego quoad licēbit pārēre cōnābor tuīs istīs salūberrimīs monitīs.