Dialogī XLII - Dialogus Vīcēsimus Septimus
Persōnae:
Philippus, Iacobus
Philippus, Iacobus
Philippus
Quid tū mediā hyeme Lovānium venīs?
Iacobus
Veniō ad cūranda negōtia cuiusdam amīcī.
Philippus
Cuiusmodī sunt negōtia?
Iacobus
Forēnsia.
Philippus
Quaeris igitur advocātum?
Iacobus
Quaerō, sed perītum nostrātium rērum.
Philippus
Hunc tibi facile commōnstrāverō, sed prius oportet expuās aureōs aliquot dēnāriōs, hīc enim nēmō grātīs patrōcinātur.
Iacobus
Quid sī nōn habeam? quid sī missūrum prōmittam?
Philippus
Nihil ēgeris nisi praesente nummō.
Iacobus
Rē igitur īnfectā erit mihi redeundum?
Philippus
Plānē.
Iacobus
Quid amīcō illī respondēbō, quī mē hūc mīsit?
Philippus
Ut sī rēctē cūrārī sua velit negōtia, tē remittat cum differtō marsūpiō, nōn esse hīc minōris vēnālēs causidicōrum linguās quam sunt aliīs in locīs.
Iacobus
Istōs hominum expīlātōrēs magnus perdat Iupiter.