Dialogī XLII - Dialogus Duodētrīcēsimus
Colloquium
Persōnae:
Ludovīcus, Hector
Ludovīcus, Hector
Ludovīcus
Nihil iam diū audīstī dē Iohanne Barbiriō congerrōne nostrō mī Hector, ubi terrārum agat? quid rērum gerat?
Hector
Audīvī esse eum Lovāniī. & in eā scholā convīvere eximiō illī theologō Martinō Dorpiō.
Ludovīcus
Ō fēlīcem adolēscentem, quī quidem in eam vēnerit domum, ubi nihil nisi sānctum, nihil nisi ērudītum sit auditūrus.
Hector
Hesternō diē mīsit is mihi strēnulam ineuntis annī.
Ludovīcus
Quidnam? dīc rogō.
Hector
Membrāna erat, in quā dēpinxerat quīdam trēs illās deās inter sē dē fōrmae praestantiā sēriō contendentēs.
Ludovīcus
Huiusmodī strēnula magis conveniēbat dōnārī puellārum amātōrēs, quam scholasticum & assiduē librīs affixum hominem.
Hector
Nōn id dīcās, sī sciās quō id cōnsiliō fēcerit.
Ludovīcus
Audīre percupiō.
Hector
Ut Iūnōnī ac Venerī Minervam velut alter Paris praeferrem, quantō quae haec Trōiānō Paridī in certāmine prōmīsit, meliōra sunt ac praestantiōra dīvitiīs, quās Iūnō & pulchrā coniuge, quam Venus prōmīsisse trāditur.
Ludovīcus
Tū igitur quandoquidem beneficium beneficiō pēnsandum est, quid illī remīsistī?
Hector
Cōnātus sum equidem remūnerāre beneficium, nisi ille extrūsō in hōc ā sē puerō iniūnxisset nē quicquam reportāret, quod sī fēcisset, fore ut reversus, domō exturbārētur herīlī.
Ludovīcus
Istud haud tibi displicuit, nī fallor, quī soleās accipere multō libentius quam dare.