Dialogī XLII - Dialogus Ūndētrīcēsimus
Colloquium
Persōnae:
Rumoldus, Chrīstiānus
Rumoldus, Chrīstiānus
Rumoldus
Quis cubiculī forēs pulsāvit?
Chrīstiānus
Chrīstiānus vetus ille congerrō tuus.
Rumoldus
Cuius tū reī grātiā tam profundā vesperā nōs adīs mī Chrīstiāne?
Chrīstiānus
Praeceptor hūc mē mīsit, quī tē ad studium hortārer ēloquentiae, is multō fert aegerrimē, tē tam ignāvum esse, dē cuius ingeniō maxima quaeque sibi pollicēbātur, in tōtā scholā suā dīcit nōn esse alium aequē ā literīs aliēnum.
Rumoldus
Studēre nōn possum, quandō ille mē tam frequenter obiūrgat.
Chrīstiānus
Ō caecam pueritiam, nōn vidēs miser isthuc facere suōrum amantissimum praeceptōrem, ut tē excitet, ut accendat, ut ad meliōrem mentem redūcat? quid sī ille (quod faciunt plagōsī istī Orbiliī) quotidiē caederet, raperet, tunderet, verberibus ac minīs excarnificāret?
Rumoldus
Cōnstat hāc viā nōn paucōs iuvenēs ōdisse citius quàm amāre studia coepisse.
Chrīstiānus
Tū igitur chārissime Rumolde, praeceptōrem nactus tam ērudītum tamque hūmānum, fac resipīscās. Nunc dum viret aetās, dum flōrent annī, comparā tibi virtūtem, scientiam ac bonās artēs: hae sunt ille dīvitiae, quās nec tempestās adimere, nec ignis exūrere, nec ūlla vīs hominum ēripere possit. caetera omnia quae possidentur in terrīs, fluxa, fragilia, & cadūca fortūnae bona sunt. Nōn sit grave, nōn sit molestum annōs aliquot labōrem hunc suscipere, quī sōlus Marōnem illustrāvit, Cicerōnī, Sallustiō, Plīniīs fāmam dedit, Lucānum, Ovidium, Persium, Iuvenālem, tot poētās clārōs fēcit, ut philosophōs taceam, quōrum tōta quamvīs longa vīta, nihil aliud quam clārus ac dēlectābilis labor est.
Rumoldus
Tuus iste sermō Chrīstiāne suāvissime ita mē pungit, afficit, rapit, ūrit, inflammat, relīquit scintillās & aculeōs quōsdam in animō meō. Quamobrem agō tibi immortālēs grātiās prō tam amīcā admonitiōne, deinceps ita studiīs fācundiae invigilātūrus, ut minimē frustrā nōs adiīsse videāris.
Chrīstiānus
Sī ita in animum induxistī tuum, quaesō ut superīs bene fortunantibus absolvās quod aggrederis.