Dialogī XLII - Dialogus Trīcēsimus

Colloquium

Persōnae:
Rīcardus, Ambrosius
Rīcardus
Salvē iterum atque iterum sodālis optimē.
Ambrosius
Et tū salvē perpetuum Rīcarde. unde venīs?
Rīcardus
Ē forō, ubi librāriae vīsuntur officīnae.
Ambrosius
Praeceptor ubi est?
Rīcardus
Apud Gasparem bibliopōlam.
Ambrosius
Nōn longē abest, recurrāmus in scholam, nē nōs hīc prō foribus imprūdentēs opprimat.
Rīcardus
Melius est, sed nimis cupiō nōbīs hodiē contingere scholārum fēriās.
Ambrosius
Plāgae citius contigerint, sed cūr quaesō lūdendī & exeundī hodiē tam cupidus es, cui hāc septimānā bis in agrōs compāscuōs excurrendī cōpiam fēcerit doctōris benignitās?
Rīcardus
Oppidī praefectus ante tertiam hōram ēdūcet quempiam ad supplicium.
Ambrosius
Quodnam ob factum? Quid is fēcit?
Rīcardus
Forēs effrēgit, atque in domum irruit aliēnam.
Ambrosius
Ō tē dūrum atque crūdēlem, quī spectāculō capiāre tam trīstī.
Rīcardus
Multīs est ūtile nōn nunquam interfuisse aliōrum suppliciīs. nam dēterritī exemplō, ā furtīs, ā parricīdiīs, ā stuprīs temperant.
Ambrosius
Est magis laudābile, sī quis virtūtis amōre temperet ā malefactīs. Ōdērunt (inquit Horātius) peccāre bonī virtūtis amōre.
Rīcardus
Nihil igitur tibi vidētur, sī quis formīdine poenae nōn peccet. alioquī sī spēret fore clām, ad ingenium reditūrus.
Ambrosius
Equidem nōn damnō isthuc, sed alterum magis probō.
Rīcardus
Heus tū mī Ambrosī, nihil ultrā, continendus est sermō. Eccum praeceptōrem.
Ambrosius
Ubi est?
Rīcardus
Nunc praeteriīt aedēs pontificis.
Ambrosius
Vae tuīs natibus, sī nōn bonā fidē concreditōs tibi Aesōpī apologōs reddiderīs.
Rīcardus
Nē rīdē. tū enim nōn minus perīclitāris, quī in eādem es nāvī. Sed exhibē vultum gravem advenientī, ac sī dē literīs collocūtī hīc sīmus diūtius.