Dialogī XLII - Dialogus Trīcēsimus Prīmus

Colloquium

Persōnae:
Frederīcus, Xenophōn
Frederīcus
Unde fit ut sacerdōtēs quō plūs habent, hōc plūra cupiant?
Xenophōn
Crēscit amor nummī, quantum ipsa pecūnia crēscit, unde vidēre est quōsdam esse deciēs canonicōs, ac totiēs pastōrēs, quōrum sacerdōtiōrum tam hūberēs, plērunque sunt prōventūs annuī, ut inde trīgintā possint alī sacerdōtēs.
Frederīcus
Quid istī dē sē futūrum putant?
Xenophōn
Ut postquam annōs aliquot suāviter vīxerint, rēctā in caelum dēmigrent, sī ex sacerdōtiīs quō iūre quāque iniūriā quaesītīs portiunculam aliquam relinquant pauperibus atque egēnīs, quibus nē teruntium quidem in vītā dederint.
Frederīcus
Sīc illī sē crēdunt satisfacere Chrīstō?
Xenophōn
Ita.
Frederīcus
Quantō sum ego fēlīcior, quī facultātibus mihi ā patre relictīs contentus vīvō, & nihil tāle ambiō?
Xenophōn
Nōn potes tū quidem ambīre obstante domī uxōre.
Frederīcus
Quid ita? In Germāniā superiōre presbyterī salvīs praebendīs et canonicātibus etiam uxōrēs dūcunt.
Xenophōn
Absit ut illōrum facta nōbīs in exemplum vocēmus, faciunt hōc illī contrā sānctae Rōmānae ecclēsiae dēcrēta, quibus nōn pārēre est impium.
Frederīcus
Illī impium et inīquum exīstimant, sī quis pāreat.
Xenophōn
Suō perīculō exīstimant, ōlim impietātis ac rebelliōnis suae poenās luitūrī, cum summus ille et immortālis pontifex terram vēnerit iūdicātūrus. Haec erit mors aeterna, quae manet omnēs quī ab ecclēsiā Rōmānā dēscīscunt.