Dialogī XLII - Dialogus Trīcēsimus Secundus
Colloquium
Persōnae:
Stephanus, Remigius
Stephanus, Remigius
Stephanus
Ō tē fēlīcem Remigī, ut quī sīs nātus hīs temporibus, quibus literae meliōrēs ubīque fēlīcissimē revīvīscunt. Nūllum ferē est oppidum eximium, quod nōn habeat ūnum aut alterum eximiē doctum iuventūtis moderātōrem.
Remigius
Sīc habet Stephane hūmānissime. Sed nusquam dēsunt veteris īnscitiae prōpugnātōrēs, quōrum aliī in conciōnibus, aliī in forō, in convīviīs & compotātiōnibus, aliī bonīs lateribus in bonārum literārum cultōrēs dēclāmitant.
Stephanus
Istiusmodī rānās & habuit, & semper habēbit orbis, ā quibus vituperārī, laudārī est. Nihil hōrum coāxātiōnēs bonīs literīs offēcerint, quās hōc tempore nōn modo vulgus, sed & urbium prīmōrēs, aulicī, prōcerēs, praesidēs & rēgēs amāre incipiunt. In Angliā favōre prīncipis rēgnant bonae literae. Terentium atque id genus scrīptōrēs comoediae linguae grātiā ita passim circumferunt illīc aulicī, ut Henrīcī VIII. quī nunc flōrentissimae praeest īnsulē, rēgia nihil aliud quam sēdēs et arx esse videātur optimōrum studiōrum. hīs ducibus, hīs praesidiīs frētī, nōnne fortiter contemnēmus pharisaeōs istōs et scrībās, quī sōlī ōdērunt, quibus sōlīs invīsae sunt bonae literae?
Remigius
Vērē dīxistī pharisaeōs, haud enim pertinācioribus odiīs quondam pharisaeī in Chrīstum cōnspīrārunt, quàm istī in omnēs literārum professōrēs cōnspīrant.
Stephanus
Tantō maiōribus animīs nōbīs incumbendum est in studia latīnitātis & ēlegantiae, sine quā caeca omnis doctrīna est & illīberālis, bona spēs habet animum meum, propediem futūrum, ut quemadmodum Cicerō philosophiam latīnīs literīs illustrāvit, ita contingat caeterīs quoque disciplīnīs, & iam theologiae quantum accessit ēloquentiae per Erasmī scrīpta?
Remigius
Eximiī profectō virī, quīque nunquam moriātur dignissimī.
Stephanus
At multī nōn probant huius scrīpta in sacrīs literīs, nē paraphrasēs quidem, quibus meā sententiā nihil sānctius, nihil ad rēctē vīvendum est condūcibilius.
Remigius
Haec mihi tēcum cōnveniunt. Tēcum sentiō dē paraphrasibus optimē Stephane. Caeterum quod ad scrīpta huius virī incomparābilis attinet, ea lātius in memoriā hominum & sermōne versābuntur, postquam ab oculīs recesserit, postquam vītam cum morte commūtāverit, quanquam (ut dīxistī) modo dignissimus est, quī nunquam occidat.