Dialogī XLII - Dialogus Trīcēsimus Tertius
Colloquium
Persōnae:
Discipulus, Praeceptor
Discipulus, Praeceptor
Discipulus
Avē praeceptor observande, hūc accessī, ut sī per tua tibi liceat & prīvāta & pūblica negōtia, mē doceās, quae ad illūstrem historiae scrīptōrem Suētōnium leguntur dē rēbus gestīs Iūliī Caesaris. Nescio enim quō modo semper fuerim cupidissimus ea cognōscendī, quae vir ille in vītā ēgerit.
Praeceptor
Haec ex ipsō Suētōniō aliquantō commodius didicerīs.
Discipulus
Nōn ita mihi vidētur hūmānissime praeceptor, loquuntur quidem librī nōbīs, sed dubitantibus nōn satis commodē respondent, deinde altius īnsident animō, ac haerent tenācius, quae audierīs quàm quae lēgeris: & tū ipse nōs docuistī, ut quotiēs vīvae vōcis data esset cōpia, libentius auscultārēmus, quàm legerēmus.
Praeceptor
Tuīs istīs tam doctīs ratiōnibus ūnicē dēlectātus, nōn possum tibi nōn mōrem gerere, Tū arrige aurēs Pampile. Prīmum hīc Iūlius fācundiae studia sīc adamāvit, ut relictā Italiā, Rhodum sēcēdere statuerit, operam datūrus Apollōniō Molōnī, optimō tunc & longē clārissimō dīcendī magistrō. Apud Herculis templum in Hispāniā magnī Alexandrī cōnspectā imāgine, ingemuisse trāditur, cum meminisset, in quā aetāte Alexander orbem terrārum domuerat, nihil adhūc ā sē gestum ac perpetrātum esse memoriā dignum, Galliae pars maxima ab eō in prōvinciae fōrmam redācta, Germānī maximīs affectī clādibus, Victī & Britannī, gēns anteā Rōmānīs ignōta, Obsessus Pompeius, idemque ad extrēmum Pharsalicō praeliō fūsus, dēbellātī posteā & līberī Pompeiī in Hispāniā, fastī ab eō correctī, Annus ad cursum sōlis accommodātus, Medicī, & līberālium artium doctōrēs cīvitāte dōnātī, ut sīc & ipsī libentius Rōmae habitārent, in iūre dīcendō labōriōsissimus fuit ac sevērissimus, lēgem sumptuāriam praecipuē exercuit. Iūs cīvīle statuerat ad certum modum redigere ex illā immēnsā & diffūsā lēgum cōpiā, optimīs quibusque et necessāriīs in librōs collātīs paucissimōs. Haec & alia quaedam nōn fēcit morte praeventus. Dē librīs ab eō cōnscrīptīs, legitō Hadriānī Barlandī opusculum, quod dē doctīs ac literātīs prīncipibus īnscrībitur. Dīxī dē rēbus ab eō gestīs, nunc quī mōrēs fuerint audiēs: In agmine saepius anteībat capite dētēctō, seu sūdum esset, seu turbidum caelum. Mīlitem probābat ā vīribus tantum, cui nunc sevēriōrem, nunc indulgentem sē praebēbat. In dēsertōrēs ac sēditiōsōs gravissimē semper animadvertit, bonōrum mīlitum ac strēnuōrum nūllus unquam prīnceps fuit amantior. Amīcōs item et summā facilitāte & indulgentiā tractāvit, quōrum ūnī in dīversōriō aegrōtantī locō cessit, ipse interim humī ac sub dīvō quiētem capiēns. Ad quamlibet gravēs etiam simultātēs dēpōnendās parātissimus, ubi oblāta esset occāsiō. In ulcīscendō quoque nihil eō lēnius. Ad postrēmum, tum in administrātiōne, tum in victōriā bellī cīvīlis clēmentiam exhibuit admīrābilem. Haec habuī praeclāre adolēscēns, quae tibi impartīrem dē Iūliō. Caetera cognōscēs ex ipsīs autōribus.
Discipulus
Maximae tibi ā mē aguntur grātiae praeceptor ēloquentissime, caeterum ut tū occāsiōnēs mē tibi obligandī avidissimē amplecteris, ita et ego mortālium nēminī libentius dēbeō, quàm tibi. Sed priusquam ā tē discēdam, quem audīre iūcundissimum est, rogō fac intelligam, quid sentiās tū dē Plautō atque Terentiō cōmicīs. Nam audiō quibusdam ēgregiē laudārī Plautum, aliī praeferunt huic Terentium.
Praeceptor
Nec ego dubitāvī unquam Plautō praeferre Terentium.
Discipulus
Cuiusmodī igitur tibi vidētur iūdicium illud Volcātiī Sedigitī apud Gellium in Noctibus. Plautum Terentiō praeferentis?
Praeceptor
Certē ille mihi omnī prorsus sēnsū caruisse vidētur. Plautus dūrior est, et asperīs passim, atque obscūrīs ūtitur verbīs, Terentiō nihil est cultius, lēnius nihil, ēlegantius nihil, ut interim taceam hiāre nōnnunquam, nec satis cohaerēre Plautīnās comoediās: Tum decōrī, quod ubīque tantopere custōdītum vidēmus Terentiō, quàm saepe oblīvīscitur Plautus, deinde salēs illī, quōs undique collēgit, quam plērunque hebetēs ac scurrīlēs sunt cum nihil videās in iīs Terentiō venustius, atque urbānius.
Discipulus
Nunc ego quī hāctenus Plautīnae phrasis admīrātor maximus fuī, tē autōre praeceptor incipiam nōn modo legere, sed ad verbum quoque ēdiscere Terentiī fābulās: Tuum enim dē latīnīs Cōmicīs iūdicium multō plūris, ut pār est, faciō, quàm Sedigitī Volcātiī, quīcunque fuit ille.