Dialogī XLII - Dialogus Trīcēsimus Quārtus
Persōnae:
Aegidius, Philosophus
Aegidius, Philosophus
Aegidius
Pius est mihi frāter.
Philosophus
Rāra haec avis est.
Aegidius
Frāter mihi est optimus.
Philosophus
Nōndum fortasse bona patria dīvīsistis. Quod sī quandō dēfūnctīs parentibus faciundum erit, ibi dēmum ērumpet inīquitās, tum ille turbae fīent.
Aegidius
Frātre meō nihil est melius.
Philosophus
Ille nōn tē fortasse, sed coelibātum tuum amat.
Aegidius
Amantissimus meī frāter est.
Philosophus
Est ita vīvendum, nisi cupiditās obstāret, ac sitis habendī.
Aegidius
Frātrī ūnicē chārus sum.
Philosophus
Hunc amīcum tibi fac servēs mūtuō amōre, officiīs ac pietāte.
Aegidius
Sunt & sorōrēs meī amantissimae.
Philosophus
Cūrā ut illae quoque tē suī amantissimum frātrem habeant, ita fīet ut exemptō rēbus hūmānīs commūnī patre, orbātās sē parente nōn sentiant.
Aegidius
Fōrmōsissimae sunt mihi sorōrēs.
Philosophus
Tantō magis vigilandum est tibi. Ad tūtandam enim pudīcitiam rēs inūtilis est fōrma.
Aegidius
Sorōrēs habeō venustissimās.
Philosophus
Studē nē diūtius habeās, virginea castitās nūllā melius arte quàm mātūrō servātur coniugiō.