Dialogī XLII - Dialogus Trīcēsimus Quīntus
Colloquium
Persōnae:
Henrīcus, Conrādus
Henrīcus, Conrādus
Henrīcus
Precor ut tercentum messēs, tercentum lustra videās mī Conrāde.
Conrādus
Et ego tibi precor tam longum vīvere, numerōs ut pulveris aequēs.
Henrīcus
Nunquam tam māne, neque tam vesperī hūc veniō, quīn tē librīs affixum & chartīs inveniam, aut scrībentem, aut legentem aliquid.
Conrādus
In hōc mē parēns ablēgāvit ad hanc flōrentissimam acadēmiam, ut studendō ērudītior ēvāderem, atque ita & melior, et hūmānior domum reverterer. Ferē enim ita ēvenīre vidēmus, ut quō quisque doctior ac ērudītior est, eō sit & hūmānior, et tractābilior. Ea nōn dīcō sophisticē, quae Parisiīs, & aliīs quibusdam in scholīs docētur, sed literārum vīs est, ut barbarōs ēmolliat animōs.
Henrīcus
At aliī magis student ut pecūniā, sacerdōtiīs aut agrōrum lātifundiīs dītēscant.
Conrādus
Nihil mē movet istōrum exemplum: Velle suum cuique est, nec vōtō vīvitur ūnō, alius alia stultē optat sibi contingere, adeō ut vērē possim exclāmāre, Diī bonī quàm multiplex est hominum stultitia, quàm inānēs cōgitātiōnēs, quantum vānitātis in vītā? Sī lubet rīdēre, narrābō tibi quod Rōmae acciderit quōdam diē in convīviō.
Henrīcus
Narrā quaesō.
Conrādus
In hāc urbe tam sacrā compōtābant aequālēs aliquot. Ubi iam vīnō incaluissent, aliīs patrimōnia amplissima, aliīs optantibus sacerdōtia, aliīs dēnique alia cupientibus sibi deōrum immortālium favōre ac benignitāte contingere, quīdam caeterīs fēstīvior, Ego, inquit, nihil optārim aliud quàm asinus fierī. Nam Rōmae sacerdōtia ac dīvitiae sōlīs contingunt asinīs.
Henrīcus
Nihil mē hercule potuit neque dīcī vērius, neque fēstīvius.
Conrādus
Nusquam illīc audīssēs vel Pyrrhī vel Dariī, vel Augustīnī vōtum, vel in dīvīnīs literīs iūstī illīus Symeōnis.
Henrīcus
Tū mē cuiusmodī fuerint hōrum vōta quaesō ēdoceās, memorātū enim digna mihi dictūrus vidēris.
Conrādus
Pyrrhus nōn rēgna, nōn victōriās, nōn opēs, sed ā diīs comprecātus est sānitātem. Dārīus oblātō sibi mālō pūnicō, tot sibi zōpyrōs optāvit, hōc est sapientēs, quot illīc inessent grāna. Dīvus Aurēlius Augustīnus, tria legitur in vōtīs habuisse: Vīdisse Chrīstum in hūmānā nātūrā, & in terrīs versantem cum hominibus, Paulum dē pulpitō fulminantem, & spectābilēs urbis Rōmae triumphōs, Dēnique Symeōn ille iūstus, vērēque pius ac religiōsus vōtīs ardentissimīs rogāvit dominum, ut sibi ante mortem contingeret intuērī, tot iam sēculīs expectātum Messiam: quō vīsō corporālibus oculīs, nunc satisfactum est, inquit, domine, vōtīs meīs, Nunc lubēns ac laetus moriar.
Henrīcus
Quam sunt haec ab illīs dīversa, quae dīxistī modo, & cuperem huiusmodī plūra ex tē discere, sed nunc veniō ut iussū parentis utriusque, tē vocem ad coenam.
Conrādus
Cuiusmodī estis habitūrī convīvās?
Henrīcus
Tuī ōrdinis ac professiōnis omnēs, nīmīrum studiōsōs ac literātōs.
Conrādus
Puerum expectō meum, quī simulatque redierit ā negōtiō quod trānsigendum suscēperat, rēctā cōnsequar. Ita parentī fac utrīque renūntiēs.
Henrīcus
Renūntiābō, sed tū vidē nē cessēs.
Conrādus
Nōn fīet, reliquōs convīvās nihil morābimur.