Dialogī XLII - Dialogus Trīcēsimus Sextus
Colloquium
Persōnae:
Viduus, Philosophus
Viduus, Philosophus
Viduus
Rursus uxōrem dūcere cōnstituī.
Philosophus
Isthuc nē cōgitārēs quidem, sī lēgissēs quae modīs omnibus maximī virī dē mulierum ingeniīs memoriae ac literīs prōdidērunt.
Viduus
Ad secundās nūptiās animum adiēcī.
Philosophus
Sī prīmīs nūptiīs domārī nōn potueris iam ad secundās trānsitō. Sī nec illae tē domuerint, appetēs & tertiam uxōrem.
Viduus
Sine uxōre nōn possum vīvere.
Philosophus
Quī ex prīmā uxōre līberōs habet, hīs novercam superindūcēns, nōn aliud agit, quam sī manibus suīs in propriās aedēs incendia mittat. Quam multōs novercālibus odiīs domūs suae tranquilitātem turbāsse compertum est? Quid enim est aliud marītālis vīta, & praesertim cum secundā uxōre, quàm continuae rixātiōnis alimōnia, & lītigiōrum nutrīcula? Proinde sī continēre nōn possem, nisi dīvīnā id lēge vetitum esset, concubīnam citius quàm secundam uxōrem admīserim, ac prōlī novercam addūxerim.
Viduus
Novā uxōre mihi est opus.
Philosophus
Ōs dūrum atque indomitum, sī ad tē frēnandum coniugiō est opus alterō.
Viduus
Sine uxōre mihi gravis est vīta.
Philosophus
Age age dum urget adolēscentia, ubi haec dēferbuerit sciō dolitūrum. Nescīs miser, nescīs quam sit dulce in vacuō dormīre cubīlī.