Dialogī XLII - Dialogus Trīcēsimus Septimus
Persōnae:
Anselmus, Praeceptor, Petrulus
Anselmus, Praeceptor, Petrulus
Anselmus
Grātulor tibi reditum ē solō nātālī praeceptor hūmānissime.
Praeceptor
Habeō grātiam. Quōmodo sē habent rēs domī?
Anselmus
Variē.
Praeceptor
Quid ita?
Anselmus
Iam triduum tōtum gravī morbō labōrāvit puer ille, quī nūper addūctus est ex Gandāvō, Petrus Herlemus domum sē recēpit ob mātris adversam valētūdinem.
Praeceptor
Nēmō accessit meōrum numerō?
Anselmus
Duo accessērunt ex Mechlīniā.
Praeceptor
Cuius fīliī?
Anselmus
Patrem aiunt magistrātum esse in eādem urbe.
Praeceptor
Quis eōs addūxit?
Anselmus
Vir quispiam nātū grandior, cānā barbā, cānōque capillitiō, quem hypodidascalus tuus in coenam adhibuit, hūmāniterque tractāvit.
Praeceptor
Bene factum.
Anselmus
Praetereā vēnit alius ex Antuerpiā, quī ancillae tuae prō annuō victū cognātulī suī adnumerāvit corōnātōs trīgintā.
Praeceptor
Ancilla ubi nunc est?
Anselmus
Modo abiīt ad forum emptūrum pisciculōs tibi in coenam.
Praeceptor
Abī tū ōcyus atque eam revocā. Dīcitō nihil opus esse ut quicquam emat, Nam coenō forīs. Sed unde nōbīs Petrulus noster?
Petrulus
Ā forō praeceptor. Gaudeō tē rediīsse.
Praeceptor
Crēdō, sed magis gāvīsūrus fortasse sī quis renūntiāsset mē diūtius abfutūrum. Sed tū intereā quàm strēnuum tē mīlitem praebuistī in palaestrā literāriā?
Petrulus
Sīc strēnuē mīlitāvī, ut duās absente tē ēdidicerim Terentiī comoediās.
Praeceptor
Quās?
Petrulus
Eunūchum atque Adelphōs.
Praeceptor
Utriusque igitur īnscrīptiōnis ratiōnem tenēs?
Petrulus
Teneō praeceptor.
Praeceptor
Quid igitur sīgnificat vocābulum adelphī?
Petrulus
Haec dictiō plūrātīva latīnē sīgnificat frātrēs, hōc inditum est nōmen comoediae ā duōbus frātribus, Mitiōne ac Dēmeā: quōrum hīc dūrus ac saevus, ille mītis atque indulgēns pater Terentiō indūcitur.
Praeceptor
Nunc tū mihi chārissimus es discipulus, atque ob hanc tam strēnuē nāvātam operam tibi permittō, ut ā prandiō lūdās.
Anselmus
An sōlus lūdam praeceptor?
Praeceptor
Ascīsce tibi ūnum aliquem ex illīs, quōrum mihi explōrāta est in studiīs dīligentia.
Petrulus
Sodālem cupiō conterrāneum & cognōminem meum Petrum Burgēnsem.
Praeceptor
Probē facis, ille nihil aliud quàm lūdit etiam absque veniā.
Petrulus
Sī is nōn placet, sine praeceptor ut mēcum sit Henrīcus Lubecēnsis, quō iuvene nūllus est alius in lūdō tuō literāriō bonārum literārum studiōsior.
Praeceptor
Age fīat.