Dialogī XLII - Dialogus Duodēquadrāgēsimus

Persōnae:
Sylvester, Dōnātus
Sylvester
Aleae lūdō pecūniam omnem perdidī.
Dōnātus
Dīxīn tibi cum vincerēs, ut foenus id esse, nōn lucrum exīstimārēs?
Sylvester
Meminī.
Dōnātus
Ita ferē solet in hōc lūdō ēvenīre, ut quī initiō vincit, posteā exhauriātur, ac plērunque vērum sit quod ā Marōne dictum est: Quisquis habet nummōs veniēns exībit inānis. At tibi iactūra haec melior fuerit, quàm successus: hīc enim ad lūdendī studium excitāre & accendere potuisset, damnum vērō tē fortasse inde retrahet.
Sylvester
Nesciō. vidēmus enim, ut quī semel in hōc barathrum inciderit, nec pudōre nec damnō revocētur. Quam multōs nōvī, quōs īnsānābilis hīc morbus ad egestātis terminōs redēgerit, ac Īrō reddiderit pauperiōrēs Homēricō.
Dōnātus
Fēlīx quem faciunt aliēna perīcula cautum. Scītum est (inquit Cōmicus) ex aliīs perīculum facere, tibi quod ex ūsū fīet.