Dialogī XLII - Dialogus Ūndēquīnquāgēsimus

Alius dialogus

Persōnae:
Amandus, Sevērīnus
Amandus
Tū trēs mēnsēs tōtōs, ubi terrārum gentium ve dēlituistī?
Sevērīnus
Peragrāvī urbēs atque oppida īnferiōris Germāniae.
Amandus
Sunt ne haec illīc frequentia et celebria?
Sevērīnus
Sunt, ita ut nōs quoque numerō et celebritāte vincant. Omnium facile pulcherrima & opulentissima urbs est Antverpia, nōn sōlum Brabantiae, sed tōtīus emporium orbis. Hanc Schalda nōbilis praeterfluit amnis, quā vel remōtissimīs ē locīs undique rērum subvehuntur mercēs pretiōsissimārum.
Amandus
Audiō in hāc urbe plūrēs esse Luterānōs quam Antiluterānōs.
Sevērīnus
Hīsce dē rēbus quod tibi respondeam nihil habeō: nam eiusmodī tum ibi negōtiīs involūtus eram, ut dē Luterānīs aliōs audīre loquentēs minimē vacāret.
Amandus
Nē tē dētineam diūtius, quemadmodum vīvunt in eā Germāniā sacerdōtēs?
Sevērīnus
Ex iīs complūrēs aut sacrificulī sunt mercēnāriī apud aulicōs prīncipēs, ā quibus nōn plūris fīunt quam mulotribae. Puduit mē quotiēs id vidērem.
Amandus
Nihil mīror, quid enim abiectius?
Sevērīnus
Caeterī negōtiantur sēculāria tractantēs, vel vēnantur, nōn cunīculōs, aut leporēs aut cervōs, sed sacerdōtia: ad quae sī doctrīna aut vītae sānctimōnia pervenīre nōn possunt, tum argenteīs (quod aiunt) hastīs Rōmānum pontificem, aut eius officiālēs & copiīstās oppugnant. Quod bellum nōn rārō hīs damnōsum, ita Rōmānīs harpyīs est omnī tempore & grātum & ūtile.
Amandus
Haec simōnia est.
Sevērīnus
Ante vīgintī annōs simōnia fuisset, & scelus dētestābile, nunc nōn est, omnibus ita vīventibus. In hōc genere sunt etiam quī nūllī reī praeterquam epulīs, chorēīs, cantilēnīs, & ventrī student, ovium cūram in monachōs ac plusquam idiōtās rēiīcientēs, apud Erasmī nostrī sapientissimē cōnciōnantem Moriam haud immeritō male audiunt, quod āleam lūdant, quod vēnentur assiduē quod bellōs alant caballōs.
Amandus
Quid iī Petrō caelōrum iānitōrī ex hāc vītā revocātī respondēbunt?
Sevērīnus
Sī eōs nōn admīserit, armātā manū cum curribus et equīs, cum gladiīs et fūstibus irrumpent, Petrō nē quicquam vīrēs suās obiīciente.