Dialogī XLII - Dialogus Duodēquīnquāgēsimus

Alius dialogus

Persōnae:
Basilius, Benignus
Basilius
Doctor noster hodiē spērō faciet nōbīs in campōs līberiōrēs excurrendī potestātem. Sūdum est enim, et nūllī spīrant ventī, neque ūllus est aestus.
Benignus
Hoc tantum bonī sī nōbīs contigerit, quō ēvolābimus?
Basilius
In campōs adiacentēs portae, quā Bruxellam ītur.
Benignus
Hōc annī tempore iī campī amoenissimī sunt, hīc versicolōribus ardet terra comīs, rutilōsque intervīret herba colōrēs. Sed quod lūsūs genus ibi ā nōbīs tractābitur?
Basilius
Aut saltābimus illīc rānārum īnstar, aut in arbore quāpiam prōcēriōre, & praeter caeterās excelsā surrigēmus aviculam, vulgō dīcitur psitacus.
Benignus
Quid tum posteā?
Basilius
Quī avem excusserit, sagittāque dēiēcerit, rēx īnsalūtābitur. Īdem honōris grātiā laterōnibus undique cīnctus, multāque stīpante aequālium catervā, domum dēdūcētur, praecinentibus quoque tibiīs cantibusque remissiōribus.
Benignus
Quid sī nēmō nostrum tantus sit artifex?
Basilius
Plūrimum hīc quoque valet fortūna. Nam & lūmine captīs aliquandō contigit ut avem dēiīcerent, magnō aliōrum pudōre, quibus oculī essent incolumēs: vulgō enim dīcitur, Capiunt iacula locum.
Benignus
In hōc certāmine mihi optārim Domitiānī Caesaris artem, quī ut magnī trādunt autōrēs, tam erat sagittandī perītus, ut per puerī procul stantis manūque ostendentis digitōrum intervalla sagittās dīrigeret.