Dialogī XLII - Dialogus Quīnquāgēsimus
Alius
Persōnae:
Claudius, Iulius
Claudius, Iulius
Claudius
Quā valētūdine es?
Iulius
Labōrō iam tōtum trīduum tussī molestissimā.
Claudius
Hanc unde contrāxistī?
Iulius
Opīnor ex itinere.
Claudius
Quō itinere?
Iulius
Iohannēs Ciriacinus & ego profectī sumus Gandāvum proximā hebdomadā, ut praeceptōrem nostrum salūtārēmus, quī nunc octōgintā nātus annōs, vītae fābulam perāctūrus propediem vidētur.
Claudius
Illīs diēbus ventī spīrābant longē pestilentissimī. Domī tunc manendum erat, atque in aliud tempus rēiīcienda profectiō, sī ratiōnem valētūdinis habēre voluissētis.
Iulius
Rēctē admonēs, at cōnsilium hoc post perāctum iter nōbīs inūtile est. Convēnimus illīc ērudītum ac parī modestiā praeditum virum Eligium Haucārium.
Claudius
Hōc nēmō vīvit nostrī amantior homō, nec cui magis ego sum dēvīnctus.
Iulius
Quō nōmine?
Claudius
Is in scholā suā duōs fīliōs nostrōs iam plūs biennium bonās literās docet.
Iulius
Hunc praeceptōrem grātulor illīs. Nōn enim dubitō quīn studiō ac vigilantiā Eligiī ad patrium solum reditūrī sint bene literātī. Et sapis tū quidem vir optime, quī līberōs nōn commīseris plāgōsō cuipiam, et artium bonārum rudī magistellō, apud quem in eam īnfantiam ēvāderent, quae tē perpetuō torquēre potuisset.