Dialogī XLII - Dialogus Quīnquāgēsimus Prīmus

Persōnae:
Isidōrus, Quintīnus
Isidōrus
Saepius ad tē scrīpsī, saepius item suāsī cōram, ut ex istā sōlitūdine in hanc flōrentem studiīs urbem tē cōnferrēs, ubi in pretiō & venerātiōne sunt quī literās meliōrēs vel didicerint, vel profiteantur.
Quintīnus
Nihil tam cupiō quam tōtus hūc ēvolāre.
Isidōrus
Adsunt tibi abundē quae invītāre possunt ad vītae huius īnstitūtum, viridis adhūc aetās, & labōrum patiēns ingenium, fācundia minimē vulgāris.
Quintīnus
Ex librīs philosophōrum didicī prīmam esse hominis ērudītiōnem, ut ipse sē nōrit. Ego vērō mihi doctus nōn videor, unde fit ut sī hōc tam celebrī locō dīcere ac scrībere incipiam, nihil spērāre possim, aliōrum quī doctī sunt & ēloquentēs, frequentiā ac celebritāte nōn sōlum obstante, sed perpetuīs mē tenebrīs obruente.
Isidōrus
Quīcunque hodiē apud nōs doctissimī sunt, fuērunt ōlim quod tū hūc veniēns eris, quī sī ad aliēnum splendōrem cālīgantēs, ā dīcendī scrībendīque mūnere abstinuissent, nunquam hūc celebritātis pervēnissent. Proinde quod futūrus es, fac nunc esse incipiās, dīmidium factī quī coepit habet.
Quintīnus
Pudōre prohibeor, metū impedior.
Isidōrus
Licet mē cui chārissimus es, vel autōre, vel impulsōre hūc veniās. Semper bonum amīcī cōnsilium, at honestī quippiam suādentis optimum.