Dialogī XLII - Dialogus Quīnquāgēsimus Secundus
Persōnae:
Henricus, Andreas
Henricus, Andreas
Henricus
Nē Dēmosthenēs quidem ōrātiōne expresserit, quantum gaudeat, laetētur, exultet tōta sodālitās, quod incolumis Lovānium ē Selandiā redieris. Quandō igitur appulistī Andrēa suāvissime?
Andreas
Herī sub coenam.
Henricus
Hospitem ne tuum convēnistī, ac praeceptōrem?
Andreas
Convēnī utrunque.
Henricus
Praeceptor quid ait? Succēnset ne tibi quod tam diū abfueris?
Andreas
Quī posset, cum per mē nōn steterit?
Henricus
Tū quidem nigrior nōbīs redīstī. Putō versātum tē ac pōtitāsse in Selandiae Salīnīs, cum mulieribus illīs nive candidiōribus, quae salem coquunt.
Andreas
Nōvī tuum nāsum, sed aliās tāliōnem expectā. Nunc dē studiīs vestrīs nārrā quaesō mihi, quod absentibus nōbīs ēnārrāverit tibi praeceptor.
Henricus
Theodōrī grammaticārum īnstitūtiōnum ēnārrātiō absolūta est, praelegiturque hōc tempore mihi ac aequālibus meīs Lūciānī dialogus lepidissimus, Suetōniāna quoque interpretātiō ad calcem perducta est.
Andreas
Exercuistis ne interim stylum?
Henricus
Maximē. Ego inter caetera composuī prōflīgātae pācis epitaphium.
Andreas
Aptissimum temporī argūmentum, prīncipibus hodiē inter sē dē rēgnōrum fīnibus, sacerdōtibus vērō, dē iūre decimārum, ēnsibus, iaculīs, saxīs, omnīque armōrum vī (ut Moria dīxit) belligerantibus.