Dialogī XLII - Dialogus Quīnquāgēsimus Tertius
Persōnae:
Chrīstiānus, Sacerdōs
Chrīstiānus, Sacerdōs
Chrīstiānus
Deō peccāvī servātōrī meō. iussīs enim eius nōn pāruī.
Sacerdōs
Dēlictī tē poeniteat, & veniam spērā. Quī amat hūmānum genus, nōn tam peccāta ulcīscitur, quam miserātur & parcit, cuius est verbum illud, Poenitentiam agite, & appropinquābit regnum caelōrum. Sed quō in studiō tū versāris? quid operis facis?
Chrīstiānus
Mercātor sum domine.
Sacerdōs
Cavētō nē ūsūrīs rem augeās domesticam. Sī quid dolō fraudibus ve inverteris, restitue. Zachaeō fraudēs, Matthaeō remissum est telōnium.
Chrīstiānus
Superbīvī, sīc ut ad convīvia vocātus, honōrātiōrem semper locum ambierim, aliīs tanquam meliōrem meipsum praetulerim, extentō collō ambulāverim, compositō gressū incesserim, omnēs prae mē contempserim.
Sacerdōs
Ab hōc tumōre animī tūtus eris, sī quicquid in tē magnum, pulchrum, aut praeclārum vīderis, id deī mūnus, nōn tuum esse bonum exīstimēs.
Chrīstiānus
Immodicō pecūniae amōre ex hīs quae mihi dīvīna est largīta benignitās, nihil impartīvī egentibus.
Sacerdōs
Sī posthāc tē sēnseris ad hoc vitium ā diabolō īnstīgārī, succurrat stultus ille euangelicus, cui dictum est, Hāc nocte repetent ā tē animam tuam, & haec quae congregāstī cuius erunt? Daniel. 4. legitur, Peccāta tua eleemosynīs redime, & inīquitātēs tuās miserātiōnibus pauperum.
Chrīstiānus
Parentī dēbitum honōrem nōn exhibuī.
Sacerdōs
Honōrantibus patrem & mātrem deus longaevitātem prōmīsit.
Chrīstiānus
Sum mentītus.
Sacerdōs
Mentīrī quō aliīs noceās, gravis est culpa, dē quō dictum est, Ōs quod mentitur occīdit animam.
Chrīstiānus
Saepius ad libīdinem solicitor.
Sacerdōs
Nē soliciteris, iēiūnā crēbrius, frequentius precāre, sacrās literās ēvolue, opus facitō. labōre enim assiduō, castitātis tuendus est thēsaurus.
Chrīstiānus
Peccāvī libīdine.
Sacerdōs
Ingemīsce & ōrā ut mundēris.
Chrīstiānus
Proximum meum ōdī, rapuī, percussī, dētrāxī.
Sacerdōs
Agnōsce crīmen, dīc tē dignum quī pūniāris, sed tamen ōrāre nōn dēsinās, ut tuī misereātur dominus.
Chrīstiānus
Chrīstō renuntiāvī, & Machumetāna vel aliā quāpiam impietāte subversus sum.
Sacerdōs
Quō excideris, quantumque malī admīseris cōgitā, & cum Petrō sordēs lavā perfidiae: Mulierī peccātrīcī, sīve Magdalēna haec, sīve alia fuerit, dīmissa sunt peccāta, posteāquam lachrymīs suīs rigātōs pedēs dominī, suō extersisset capillitiō.
Chrīstiānus
Longō peccandī ūsū iam obdūruī, tot iam annōs in scelerum meōrum sepulchrō, in coenō turpissimārum iacuī voluptātum.
Sacerdōs
Converte tē ad illum, quī suscitat mortuōs, quī sepultōs terraeque redditōs in vītam revocat, & dominicum dē euangeliō expectā clāmōrem, Lazare venī forās. Poeniteat nōs commissī, redeāmus in viam, ignōscet ille cuius misericordia semper est ad condōnandum parāta, sī nōs ad poenitentiam agendam parātī fuerimus, chārissime frāter sōlī nōn est veniae locus dēspērantī.