Dialogī XLII - Dialogus Quīnquāgēsimus Quārtus
Persōnae:
Urbānus, Melchior
Urbānus, Melchior
Urbānus
Īrāscor Mūsīs meīs, quae tōtum biennium fortiter ēsurientem, nec nunc quidem alere possunt, sīc revirēscentibus ubique literīs meliōribus, proinde multā hīs dictā salūte Rōmam abīre dēcrētum est mihi, atque ibi fricandīs sacerdōtum mūlīs, aut aliō mē pactō ab egestāte dēfendere.
Melchior
Quis hīc loquitur? Ō mī chārissime Urbāne, quō nunc properās?
Urbānus
Rōmam.
Melchior
Et quae tanta fuit Rōmam tibi causa videndī?
Urbānus
Ea inquam amīce quam nūper dīxī tibi.
Melchior
Errās tū quidem meā sententiā, quī putēs fore ut melius illīc tibi arrideat fortūna, quàm hīc in terrā nātālī arrīserit hāctenus.
Urbānus
Experiēmur, sī nec tum quidem volet esse māter, quae noverca tam diū fuerit, in Asiam, aut aliō quopiam mīlitātum abībimus.
Melchior
Hōc hominum genere quī stipendia faciunt nihil est miserius, nihil item scelerātius, ut quibus nunquam sit pecūnia nisi ē furtīs & sacrilegiīs. Optārim igitur tē sī Rōmae nōn successerit, ad ōrdinem aliquem mendīcantium frātrum trānsīre, aut sacrīs initiātum in templīs ac sacrīs aedibus cantandō victum quaerere, ut multī hodiē faciunt.
Urbānus
Hoccine cōnsilium est tuum? Quasi vērō sānctius quàm mīlitēs vīvant istī, ex quōrum grege ac sodālitiō tam multōs nōvī, quī cum interdiū mulierēs audīssent peccāta cōnfitentēs, noctū graecābantur in ganēīs.
Melchior
Improbē tū quidem sentīs, cum tam multīs mihi familiāritās intercēdit & monachīs & sacerdōtibus, quōs nōvī optimōs & sānctissimōs esse virōs. Quamobrem tū sī magis Rōmānō cuipiam sacerdōtī, splendeat cui rutilō frōns invidiōsa galerō, quàm Chrīstō servīre cupiās, aut magis arrideat mīlitāris quàm monastica vīta, abī in fēlīcissimē, sēra enim poenitentia est tua.