Dialogī XLII - Dialogus Quīnquāgēsimus Quīntus

Persōnae:
Pancrātius, Hipolytus
Print: Hipolytus (sic), single p, in the heading and every speaker label (for Hippolytus).
Pancrātius
Sacerdōs quispiam praedīvēs Rōmae dēcessit.
Hipolytus
Ex eius morte quot iam vacant sacerdōtia?
Pancrātius
Cūrae pastōrālēs quās vocant undēvīgintī, Canōnicātūs undētrīgintā, Sacellāniae cum persōnātibus undēquadrāgintā.
Hipolytus
Dīvī immortālēs, ūnus ne homō tantum potuit annuōrum vorāre prōventum?
Pancrātius
Obiit & abbās quidam Brabantus in eādem urbe, cui nunc audiō suffectum alium īnsignī virum sānctimoniā.
Hipolytus
Ego igitur Louānium properō, nōminātiōnem, quam dīcunt artium facultātis occupātūrus, tē rogō mī Pancrātī, quod mihi dīxtī, ne cui dīcās aliī. Nam tot habet Argōs, tot habet (ut vulgō loquuntur) sacerdōtiōrum snaphanōs Louaniēnsis schola, et quod magis mīrēris ex illō hominum genere quī sacrīs initiātī sānctiōribus student literīs.
Pancrātius
Rem novam audiō, cum tālēs admoneat vertex rāsus omnibus huius mundī cupiditātibus līberum esse oportēre Chrīstō dicātum, & sānctae literae nihil doceant aliud, quam terrēnae contemnere, hōc quidem est vēndere omnia quae in hāc vītā possidentur, & ipsam emere margarītam, id est, Chrīstī Ēvangelium, omnibus rēbus anteferendum.
Hipolytus
Haec semper illōrum cantilēna est: Quantum valet in portātīs? Hanc in scolīs, in prandiīs, in merendīs, in coenīs, in repōtiīs, illōrum, atque etiam in templīs audiās quaestiōnem.
Print: scolīs (sic), without h. Elsewhere this same dialogue sets schola with h — an inconsistency of the press, preserved as found.
Pancrātius
In templīs ais? Dominī vōx est: Domus mea domus ōrātiōnis vocābitur.
Hipolytus
Ōrant & iī in sacrīs aedibus, dīcunt, Adveniat rēgnum tuum, vōtīs ardentiōribus optantēs rēgnum mundī, id est, ecclēsiasticōs honōrēs & sacerdōtia, quam rēgnum illud spīrituāle, quod in Chrīstō renātōs asserit in lībertātem.
Pancrātius
Haec igitur est generātiō quaerentium nōn dominum, sed quaerentium faciem aurī et argentī.
Hipolytus
Nōn minus vērē quam fēstīviter isthuc dīxistī. Prō iīs enim quotīdiē rixantēs, dītant copiistās, nōtāriōs, advocātōs,