Dialogī XLII - Dialogus Quīnquāgēsimus Sextus

Persōnae:
Augustīnus, Gregōrius
Augustīnus
Audiō nūper apud Tīcīnum memorābilī praeliō victōs esse Gallōs.
Gregōrius
Factum.
Augustīnus
Et captum rēgem Gallōrum venisse in manūs hostium.
Gregōrius
Ita est ut dīcis.
Augustīnus
Ō fortūna, ut nunquam es perpetuō bona, hīc tē dēclārāstī cum in caeterīs rēbus tum in rē mīlitārī potentissimam esse.
Gregōrius
Temerē quidem ille mihi fēcisse vidētur, quī in terrā aliēnā et ubi totiēs ā maiōribus eius īnfēlīciter pugnātum est herē tam mīrābilī sē suāsque fortūnās omnēs commīserit.
Augustīnus
Magnanimī est virī prō patriā dīmicāre.
Gregōrius
At quī nēmō patriam illius oppugnābat. Vērum suīs fīnibus nōn contentus ipse fīnitimīs bellum intulit.
Augustīnus
Quid eum hūc pertrāxit?
Gregōrius
Dominandī libīdō.
Augustīnus
Quantō satius erat, imitārī eum antīquissimōs rēgēs illōs, quibus imperiī fīnēs tuērī magis quam prōferre mōs fuit. Nunc hōc dīcitō mihi, audīstīn' tantus rēx quō animō servitūtem ferat? Nam cum inter praecipua bona lībertās habeātur, mihi quidem vidētur hominī līberō nihil servitūte aut indīgnius aut gravius accidere posse.
Gregōrius
Quō ille animō ferat quod acciderit, equidem ignōrō. Ex variā lēctiōne sciō multōs virīliter magnōque animō captīvitātem tolerāsse. Captīvus Rōmam ductus Iugurtha ad hostium carceris etiam iocātus scrībitur, Alphōnsius rēx Neāpolitānus in captīvitāte mīrābilem praesē gessit firmitātem, Carolus Malatesta animum generōsum captīvus retinuit. Exemplōrum huius modī plēna est historia.
Augustīnus
At grave est servīre.
Gregōrius
Grave profectō, hūmānum tamen, quod tam multīs nōn rārō sed saepe contigit mortālibus. Nihil spectantius quam contrā fortūnam obdūruisse. Ut ignī aurum explōrātur, tempestās gubernātōrem ostendit, ita difficillimīs quibusdam, & maximē calamitōsīs rēbus vir fortis probātur.