Dialogī XLII - Dialogus Quīnquāgēsimus Septimus
Aliud
Persōnae:
Pontiānus, Nicāsius
Pontiānus, Nicāsius
Pontiānus
Quam vellem praeteriisse fēstum diem assūmptae in caelum virginis.
Nicāsius
Quid ita?
Pontiānus
In diem enim proximē sequentem frātris meī sunt cōnstitūtae nūptiae, ad quās iam dudum per literās vocāvit mē pater, ibi tum diēs complūsculōs geniō indulgēbimus.
Nicāsius
Longē melius erat interim tē cum librīs tuīs colloquī in scolīs versārī, & auditōriīs, praeceptōrem audīre quem habēs doctissimum.
Pontiānus
Utinam praeteriisset ille diēs.
Nicāsius
Nēscīs profectō quid optēs dēmēns: Tū nōn cōgitās omne id tibi peritūrum tempus, quod in patriā lūsibus ineptīs, & commessātiōnibus impendētur. Quantō satius est tē id dare operam, quī ista ex animō āmoveās tuō, quam id loquī quō magis libīdō frūstrā incendātur tua.
Pontiānus
Surdō mihi narrās fābulam Nicāsī, valeant interim librī, valeat scola in mēnsēs duōs, sī bene quī coenat bene vīvit, cāmus quō dūcit gula, piscēmur, vēnēmur.
Nicāsius
Studēbis intereā, domī ē pōtandīs calicibus, nōn rārō fortasse ad tēmulentiam ūsque. Prīmum hāc rē nihil bonae valētūdinī magis inīmīcum est, deinde quam turpe plūs ingerere quam cupiās. Seneca scrīptor sānctissimus nihil aliud est (inquit) ēbrietās quam voluntāria īnsānia. Extende in plūrēs diēs illum ēbriī habitum, nunquid dē furōre dubitābis? Nunc quoque nōn est minor, sed brevior. Marōnis carmen est:
Nec Veneris, nec tū vinī capiāris amōre.
Pontiānus
Vīnum cūrās discutit, spem vīrēsque redūcit mentibus anxiīs.
Nicāsius
Propertius vinō inquit fōrma perit, vinō corrumpitur aetās.
Pontiānus
Narrātur & prīscī Catōnis saepe merō incaluisse virtūs.
Nicāsius
Quae tū adhūc adfers omnia moderātum laudant vinī ūsum, nōn tēmulentiam. Cognitū dignum est illud Ecclēsiasticī, Satis est hominī ēruditō vīnum exiguum, & in dormiendō nōn labōrābis, neque sentiēs dolōrem.