Dialogī XLII - Dialogus Duodēsexāgēsimus

LŪDVS CHARTĀRVM, PER AVGVSTĪNUM Reymārium Mechliniēnsem iuvenem doctissimum

Persōnae:
Sociī, Cornēlius, Iohannēs, Albertus
Sociī
Etiam.
Cornēlius
Quod bonum fēlīx & faustum sit nōbīs omnibus, nunc ōrdine dabō ūnicuīque ūnam chartulam & quibus potiōrēs obtigerint hī lūdent priōrēs, Iohannēs & Cornēlius certābunt. Regnābit hōc lūdō trifoliōrum familia, tū habēs dēnāriam trifoliōrum. Nē ego fēlīx homō sum, nihil habeō nisī līgōnēs & corda trifoliōrum negrī quidem, Euax quantum habeō tegulārum & rēgum & trifoliōrum? quem lūdum vicerō sī hunc nōn vicerō? Nunquam invītā (quod sciam) nactus sum chartulās potiōrēs. Tū nunc Iohannēs quodlibet iaciās.
Iohannēs
Ēn tibi trifolia, hīc prīmus iactus est.
Albertus
Suppetit ei profectō magna vīs trifoliōrum, quī iacit ea prīmō locō.
Iohannēs
Mihi posterius iaciendī iūs est. Aliquid spērō commodī sentiam, vīcī quīndecim numerōs.
Cornēlius
Et ego vīgintī. Formīdō tamen nihilōminus, nē tū potiāre victōriā.
Iohannēs
Nisī hāc chartā ad mē redeat, tam mihi hōc est in manū quam Herculī clāvam extorquēre, tot chartās habeō parum ūtilēs. Nunc vidē quid agās, hīc iactus lūdum fīniet.