Dialogī XLII - Catalogus Urbium Īnferiōris Germāniae
GERMĀNIAE ĪNFERIŌRIS VRBIVM, ET ALIĀRVM QUAE FĪNITIMAE ĪNFERIŌRĪ GERMĀNIAE NUNC PARENT CAROLŌ IMPERĀTŌRĪ HUIUS NŌMINIS QUĪNTŌ, CATALOGVS PER HADRIĀNUM BARLĀNDUM.
COLŌNIA.
Dē īnferiōre Germāniā quae frūgiferārum aut laetārum arborum ferāx terra est, magnīsque & nāvigābilibus flūminum alveīs irrigātur, & quibusdam aliīs fīnitimīs urbibus, literīs aliquid mandātūrus incipiam ā Colōniā Agrippīnā, quae & sitū, & flūmine, & populō clāra est, & magnificenter aedificāta atque ēlegāns. Hīc urbe mediā, templum vidētur magnīficum, ubi trium corpora magōrum servātur, quī Chrīstō in Bēthlehēm recēns nātō, mūnera obtulerunt. Habet archiepīscopum, quī sit ūnus ē septem prīncipibus, ad quōs ēlēctiō pertinet Rōmānī Imperātōris. Habet magnī illius Albertī sepulchrum. Tot habet sānctōrum reliquiās. Hīc Ursula ictū sagittae trānsverberāta cum tot virginum millibus, cum tot victrīcibus turmīs ad caelī palātium purpureō sanguine laureāta migrāvit. Hīc gymnasium est līberālium artium, in quō permultī & ēloquentēs & doctī virī bonās literās sunt professī.
AQUISGRĀNUM.
Distat hinc aliquot mīlis Aquisgrānum, īnsigne oppidum monumentō Carolī Magnī imperātōris, quod in templō illīc marmoreō vīsitur. Est et venerābile sānctōrum reliquiīs, quās īdem Carolus ex dīversīs locīs hīc esse voluit.
LEODIVM.
Dēscendō nunc Lēodium, quae urbs amoēnissimō extrūctā locō, & sacrīs aedibus et canōnicōrum collēgiīs longē superat aliās omnēs quae sunt in nostrā Germāniā. Ad haec ōrnāmenta epīscopum habet, quō nōn alius est locōrum quibus imperat multitūdine potentior. Praecipuae bonitātis est, & vānī ferāx Lēodīnōrum ager.
TRAIECTVM.
Trāiectum quod superius nōminant, ad eius differentiam cīvitātis, quae Hollandiā est eiusdem nōminis, oppidum et nātūrā locī, mūnītiōnibusque & populī frequentiā, & aedificiīs, & canōnicōrum collēgiō nōbile, speciēm praebet urbium duārum, coniungente eās ponte longiusculō. Huius incolae quanquam Lēodīnīs vīcīnī, tamen Burgundicae domuī mīrē favent.
NAMVRCVM.
Namūrcum ad rīpam Mosae situm, arcem habet mūnītissimam, quā bellōrum temporibus in captīvīs servandīs ūtī cōnsuēvērunt prīncipēs nostrātēs. Populus hīc nōn dīcī potest quam sit amāns Burgundiōnum, prō quibus aliquandō etiam suīs mīlitāsse stipendiīs leguntur. Ferrī fodīnās habent, et in montibus oppidō adiacentibus vītiāria amoēnissima. Hōrum trīticī & sīliginis fertīlissimus ager est.
DE BRABĀNTIĀ.
Nūlla est nātiō cui vel hūmānitāte vel bonitāte cesserent Brabantī, nūlla gēns, quae minus gravem senectūtem sentiat. Hōc illīs perpetua praestat hilāritās. Unde vidētur mānāsse iocus ille: Brabantus quō nātū grandior, hōc stultior. Hōrum regiō tōta amoēnissima est, nemorōsa plērīsque locīs ac multīiugīs ferārum generibus abundāns. Aeris tanta praesertim circā Louānium, & Mēchliniam oppida pūritās ut circumiacentibus regiōnibus, nōn rārō saeviente pestilentiā, Brabantī immūnēs ā lue persevērent. Terra haec ubīque, herbida, rērum omnium ferāx, quae blandiūntur nāribus, quae palātō sapida sunt. Quaecunque oculōs pāscunt, quaecunque ad nostrātīa medicāmenta conveniunt largissimē effundit.
LOUĀNIVM.
Louānium caput est urbium Brabantiae, caelī, & āeris benīgnitāte nūllī cēdēns aliārum. Hīc intrā mūrōs lībera prāta, vīneae, hortī spatiōsī, agrī, pōmāria, campī, dūmī, saltūs, pāscua, parvae sylvulae, parva nemuscula, ut meritō hāc sēdem ac domicilium optimārum artium dēlēgerint maiōrēs nostrī. Habet enim scholam, quā nōn sit alia secundum Parisiacam numerōsior, neque ōrnātior. Multa sunt passim tōtō orbe Chrīstiānō gymnāsia, sed in aliīs alia videās dēsīderārī. Aureliae in Galliīs sōlae lēgēs cīvīlēs, Parīsiī theologia, iūs Canōnicum & Sophistica trāduntur. Sunt aliae quaedam scholae ubi sōla in pretiō est Medicīna. Louaniī omnēs scientiae docentur. Habet haec urbs sacrās aedēs plūrimās. Ūnam dīvī Petrī strūctūrā tam ēlegantī, ut architectōrum iūdiciō nūlla plūribus locīs inveniās parī polītie. Ē cōnspectū templī apostolicī vīsitur domus cīvica operōsissima, & quae nōn ūnā rē testētur olim flōrentissimam urbem fuisse Louānium. Hanc artificiī plēnam strūctūram mīrantur Gallī, Germānī, Britannī, Italī. Schola Louāniēnsis ūnum habet caput, ūnum prīncipem cui omnēs pāreant, hunc rēctōrem vocant. Cuius officium est iūs dīcere, prīvilegīa tuērī, et maleficiī reōs scholasticōs poenīs afficere. Cum in pūblicum prōdit ante eum it accēnsus quem Bedellum receptō illīc vocābulō appellant. Pōnē sequuntur famulī. Quantum autem honōris huic dignitātī habeātur hinc appāret, quod cōnsulēs, magistrātūs, et clārissimī quīque virī, dēnique omnium dignitātum gradus acadēmiae prīncipī assurgant et dēcēdant dē viā. Exeuntī ad cōmitia, quae certīs annī temporibus indīcī solent, plūrēs accēnsī ante ambulant, singulī manū aurātum gestantēs baculum īnsignia honōris amplissimī. Est haec semestrīs dignitās, quemadmodum apud Rōmānōs olim dictātūra fuit sex duntaxat mēnsium. Haec nōbīs commentantibus, scholae prīnceps ac rēctor erat eximius sacrārum literārum professor Martīnus Dorpius. Sunt et alia quaedam Louaniī nōn indigna spectātū loca, xenodochium amplissimum, ubi nunquam nōn assistunt aegrotīs mulierculae solātiīs refoventēs singulōs, atque adferentēs quod cuīque ē valētūdine esse cōnstiterit. Est aliō locō digna dīvīs, digna prīncipe domus, quam extruendam cūrāvit summus pontifex Hadriānus sextus, cum adhūc in minōribus ageret. Intrā moenia vīsitur et coenobium Carthūsiānōrum, locō ab omnī tumultu, ab omnī frequentiā sēmōtō, ita ut nec erēmī sōlitūdinem in urbe magnopere dēsīderent monachī. Hōc aedificiō nihil ex eā familiā vīdisse sē quicquam splendidius ingenuē fatentur quīvīs exterī. Ad mūrōs urbis quā Mēchliniam ītur, arx est īnsignī vetustāte et ad ōtium rērumque urbānārum vacātiōnem prīncipibus accommodāta. Eōdem locō in monte templum est Baptistae sacrum. Ē regiōne arcis cuius modō commemini, turris est in ipsō mūrō ex candidō lapide, eāque altitūdine ut inde vidērī serēnō caelō Antverpia possit, octō magnīs mīliāriīs Louāniō dissitum oppidum. Vulgō impēnsa perdita vocātur haec turris, quam annīs aliquot superiōribus sat hīscentem cōnsulēs magnō reficiendam cūrāvērunt. Ager Louāniēnsis praeter frūmentum, legūmina, trīticum, pōma, pira, persica, caeteraque ad corporum alimōniam pertinentia, dat et vīnum, cuius ea nātūra, ut nōn facile inebriet, nōn facile ad arma prōtrūdat et luctam Veneream. Bibant hōc vīnum initiātī, quōs dīvīnae literae perpetuō sobriōs et continentēs esse volunt.
BRŪXELLA.
Urbs aulicōrum frequentiā, fontium copiā, magnificentiā prīncipālis aulae, cīvicae domus ac plūrium aliārum splendōre nōbilissima. & quod dē suā Burdegalā dīxit Ausōnius, clēmentia hīc caelī mītis, & irriguae larga indulgentia terrae. Huius incolae vestītū opēs suās ostentant prae caeterīs, & maximē genus mulierum. Templōrum omnium hōc locō magnificentissimum est dīvae Gūdulae, canōnicōrum collēgiō īnsigne.
MĒCHLĪNIA.
Distat Brūxellā & Louāniō mīliāriīs quatuor Mēchlīnia, urbs sitū & opere mūnītissima, quae ipsa quoque suās habet minimē vulgārēs dōtēs: āeris multam clēmentiam et salūbritātem, incolās sermōne blandōs, mōribus mānsuētōs, comēs cīvīlēs bellicōsōs etiam ubi rēs exigit. Placet in hāc urbe virōrum amplitūdō, placet munditiēs. Habet cōncilium rēgium, habet & aedēs sacrās complūrēs, sed duās quae longē caeterīs antecellunt: Deiparae ūnam, & alteram dīvī Rūmoldī ōrnātissimam, cum turrī quae & magnifica est, & altitūdine spectābilis.
ANTVERPIA.
Nunc offert sē mihi Antwerpia, ad Scaldam flūmen sita, empōrium longē cēleberrimum. Dē cuius sitū, splendōre aedificiōrum, populī industriā ac dīvitiīs, quōrundam extant scrīptī libellī, est hōc nōbile oppidum partim maritimum. Gallīs, Germānīs, Hispānīs, Britannīs, Italīs frequentātum. Hodiē dīvīnō mūnere & senātūs prōvidentiā sīc flōret mercimoniīs, ut nec Londīnō in Angliā, nec apud Germānōs Franckfordiae, nec in Galliīs Parīsiō cēdere dēbeat. Prīvātae hīc domus affabrē cōnstrūctae. Certāmen est in urbe quis magnificentius aedificet. Grandia sunt templa, ūnum deiparae virgini augūstissimum cum turrī altissimā, ex candidō lapide. Gentis mīrum in opificiīs acūmen, domūs extruunt altās magis quam amplās, propter locōrum angustiam, & ferē ex lapide. Est haec cīvitās ūna omnium quae sunt hodiē in īnferiōrī Germāniā, sacrārum ceremōniārum studiōsissima, vērēque pietātis cultrīx. Monāsterium habet Praemōnstrātensium, & strūctūrā magnificum, et monumentō Isabelae Carolī ducis Burgundiōnum coniugis nōbile.
BVSCVMDVCIS.
Oppidum lūdō literāriō et pūgnācī populō nōbile. Hōrum arma superiōribus annīs haud semel Gelriī sēnsēre, cum quā gente variō certātum est ēventū nōstrīs hominibus. In hāc urbe templum est deiparae sacrum, opus vīsendō apparātū.
FLĀNDRIA.
Est & Flāndria regiō fertilis atque amoena, & plūribus locīs suāviter aprīca, nec expers nemorum & collium. Habet & lacūs perspicuōs, flūmina, fontēsque salūbrēs, gentem nōn inhospitālem, vestitū & linguā ā Brabantīs indiscrētam.
GAVDĀVVM.
Gaudāvum est eius terrae cīvitās flūminibus nōbilis, amoena, ampla, spatiōsa, nusquam conclūsa, nusquam suffocāta. Innumerae cultaeque domūs, fēcunda virōrum ingenia, antīquī mōrēs, tum duplice mūrō amplificāta locī speciēs. Suōs etiam habet ut Louānium meditātiōnī ac studiīs aptōs recessūs. Habet & lūdōs literāriōs aliquot multae cēlebritātis. Magnifica templa. Caelum perquam benignum, gentem frūgālem magis dīxeris quam parcam. Est Gandāvum & plūribus dīvōrum corporibus, & nōbilibus monasteriīs duōbus exōrnātum, Petrī apostolōrum prīncipis & Bavōnis: utrumque abbātem habet, et annuōs prōventūs amplissimōs.
BRŪGAE.
Pūblicārum prīvātārumque aedium in hōc oppidō splendor & magnificentia, omnem ōrātiōnem, omnem dīcendī facultātem supergreditur. Ut paucīs omnia dīcam, tōtus hic locus pāscendīs oculīs, reficiendīs animīs dicātus est. Pulchra sunt oppida Gandāvum, Antwerpia, Brūxella, Louānium, Mēchlīnia, sed nihil ad Brūgās. Praeter Gandāvum et Brūgās longē clārissimās urbēs, alia quaedam sunt in Flāndriīs oppida clārī nōminis, Alōstum quod ad posterōs nōbile reddidit tot excūsīs in omnī propē disciplīnārum genere pulcherrimīs librīs Theōdoricus Alōstēnsis typographus, Aldernārdum, Insule, Iperae, Tenērāmunda, Slūsa, quod postrēmum est maritimum.
TORNĀCVM.
Nesciō an ūllum Tornācō extāret flōrentius oppidum. Vel in Flāndriā, vel in Brabāntiā, sī nostrātium quam Gallicārum semper esse partium maluisset. Cui hic affectus quantum paucissimīs annīs malōrum invēxerit, nōs ipsī vidimus. Octō enim spatiō annōrum eadem cīvitās bis capta, semel dīvendita, & interim saepiūs ad exterōrum libīdinem vexāta est.
HANNŌNIA.
Hannōniēnsēs populī fide & armōrum ergā prīncipem suum nūllī aliārum regiōnum cēdentēs terram et ipsī incolunt herbidam, & pāscuīs admodum laetam. Pietās huic gentī in Deum singulāris, idiōma Gallicum ut vīcīnīs Tornācēnsibus est, habitus & caetera vīta eadem quae & Flāndrīs, quibus sunt contermīnī. Praecipua Hannōniae oppida, Bergae & Valecēnae, utrumque lēgibus optimīs īnstitūtum. Nōbīs haec commentantibus, Valencēnīs fortuitō incendiō plūs mīlle domūs cōnflagrārunt pulcherrimā tōtīus urbis regiōne.
PHRĪSIA.
Pēne mihi exciderant Ōceanī accolae Phrīsiī in bellō ferōcēs, & armīs exercitātī, rōbustīs ac prōcērīs corporibus. Nūlla servitūtis gēns impatiēntior, bovēs opimōs alunt, quōs in aliās terrās abāctōs, vēndunt magnā pecūniā. Phrīsiae plānus est ager, & multō grāmine foecundus. Ignem struunt ex bitūminōsō cespite propter lignōrum inopiam. Hōs populōs annō superiōre ad Carolī Caesaris obsequium retrāxit clārissimus bellī dux Iohannēs ā Vassener, quem sī fāta virum nōbīs servāssent, validās Gelriae vēnisset ad urbēs. Oppida Phrīsiōrum magis īnsignia, sunt Grōninga et Levārdia utrumque opulentum, utrumque populōsum. Illud etiam validē mūnītum contrā hostīlēs īnsultūs.
GELRIA.
Nunc dē Gelriā dīcendum est, regiōne nōn tantum ad suōrum, sed exterārum quoque gentium tūtēlam fertilī, ut interim silentiō praeteream, quam bellicōsum atque pūgnācem habeat populum, suōque prīncipī valdē fīdēle. Urbēs hīc quatuor maximē īnsignēs, Noviomagum, quod amoenus ac nōbilis fluvius Vala praeterfluit: Rūremunda & ipsa suīs dōtibus nōbilis: Arnhēmium quod nostrā memoriā Philippus Burgundiōnum prīnceps occupāvit: & Sutfānia cīvibus opificibusque nōn infrequēns. In hīs quatuor, nōminis vetustāte populī frequentiā, & opum magnitūdine prīmās tenet Novimagum, partim in clīvō, partim in plānō situm, patria ac nātāle solum ērudītissimī fācundissimīque virī & studiōsōrum omnium Mecoenātis Franciscī Crāneveldiī Caesarī Carolō ā cōnsiliīs Mēchliniae.
HOLLĀNDIA.
Quam nunc Hollandiam dīcimus olim Holtlāndia nōminātā est ā cōpiā lignōrum ut habent annālēs quidam. Huius regiōnis herbīs & salictīs maximē cōnsitus est ager. Frūmentum quō ūtuntur nāvigīīs aliunde invehitur. Hominēs hīc industriī, negōtiōsī, simplicēs, & ad omnem hūmānitātem benīgnitātemque propēnsissimī. Aliōs videās ad parandam vel rērum, vel linguārum cognitiōnem dīversa Chrīstiānī orbis adīre gymnāsia. Hollandīs vērō magnīs honōrātur egregia mōrum integritās, quanquam nec ipsa negligunt studia praecipuē literārum meliōrum, quās aliquantō fēlicius quam caeterī discunt, sī modō ā tenerīs annīs praeceptōribus trādantur. In vāsōrum nitōre, mēnsārum lautītiā, mantīlium atque mappārum candōre, mundītiā dēnique rērum omnium superant aliās nātiōnēs. Mulierum genus pulchrum & lacteum, aut negōtiātur ut virī, aut līnificiō, lānificiō ve dat operam. Hollandia & piscōsīs interluitur amnibus, & pascuīs abundat hūberrimīs, neque regiō esse crēditur alia in orbe, quae similī spatiō tot habeat oppida mediōcriter quidem magna, sed apprīmē polīta & concinna. Pāgōs quōs regiō sūmptū passim aedificātōs videās. Dolendum hanc tam nōbilem, tam flōrentem prōvinciam Lūterānae factiōnī tantopere favēre. Dīcam nunc dē oppidīs huius regiōnis.
TRĀIECTVM.
Hanc urbem aliī attribuunt Hollandiae, aliī Phrīsiae. Sīve in Hollandicō solō, sīve in Phrysiā sita, haud dubiē nōbilissima est, & prīvātārum aedium pulchritūdine, & clērō: habet enim cēleberrima Canōnicōrum collēgia, in quibus prīncipem tenet locum, quod est dīvī Martīnī habet et antistitem quī in sacrīs latissimē imperat: Hīc tam dīves ac potēns, ut sī quandō sit necesse, quadrāgintā hominum mīllia ad bellum possit armāre. Ex hāc urbe Rōmānum pontificem Hadriānum eius nōminis sextum nostra vīdit aetās. Quae fēlīcitās nūllī unquam contigit aliārum quae sunt in orbe nostrō. Ā Trāiectō nōn longē dissita est Daventrīa quod oppidum plūrēs annōs flōruit scholā bonārum literārum.
DORDRACVM.
Urbs est valdē mūnīta negōtiātiōnī idōnea, undique cincta marī, opibus & cēlebritāte inter aliās longē prīnceps.
HERLEMVM.
Hanc urbem inveniō conditam ā quōdam illūstrī virō cui nōmen inditum fuerit Lem Germānicā linguā, urbs hinc dīcī coepta Herlems tat Germānicē. Nōs eādem ratiōne Herlemum dīcimus latīnē. Forum hīc maximum, pulchrae domūs templum ēgregium, urbs sita est locō peramoēnō. Statim ēgressīs maenia occurrit nemus, in quō variās avium linguās audīre licet, in quō timidī damae cervīque fugācēs, leporēs, cunīculī, dēnique ferārum omne genus.
LEYDĀ.
Pulcherrimum Hollandiae oppidōrum, aedificia habet & concinna & frequentia, Vīcōrum hīc est perpetua quaedam mundītiēs, ut aliīs quibusdam terrīs plūs lūtī ac coenī inveniās in domibus, quam hīc in platēīs.
DELFVM & HĀGA.
Dē huius oppidī conditiōne putō mē dīxisse nōnnihil, in opusculō dē Comitibus. Incolārum opēs amplae sunt, multa in dīvōs pietās, Cerevisiam cōnficiunt optimam, quae plurima ad Sēlandōs vīcīnam gentem importātur. Hinc parvō mīliāriō distat Hāga comitis, ita enim nōminatur, pāgus & magnitūdine, & cultū et incolārum frequentiā nōn paucīs oppidīs anteferendus. Hīc cōncilium est ad quod tōtīus Hollandiae atque item Sēlandiae populī concurrunt in rēbus ambiguīs.
ĀMSTELREDĀMVM.
Hōc caeterīs quae nōmināvī, recentius oppidum, genus hominum incolit pecūniae studiōsius. Quōcircā in remōtissimīs etiam terrīs negōciātur. Habentque tōtō ferē annō externum domī suae mercātōrem. Praestat hōc illīs commoditās portūs. Sunt alia quaedam nōn poenitenda Hollandiae oppida, Goricum, Gouda, Alcmāria, Rōterodāmum eximiī illius virī Erasmī Rōterodāmī urbs nūtrīcula.
SĒLĀNDIA.
Dē Sēlandiae meae sitū extat perquam ērudītī virī Gerārdī Noviomagī veteris amīcī nostrī epistola nōn inēlegāns. Dīcit ille tōtam Sēlandiam sexdecim īnsulīs ac totidem oppidīs cōnstāre, fertilem esse regiōnis agrum, multōque dīligentius colī quam Hollandicum. Quod hīc nāscitur trīticum multō et pūrius et candidius esse Hollandicō. Mōrēs esse indiscrētōs cum Hollandīs, linguā citātiōre nostrātēs esse. Portuum commoditāte mercimōniōrum cōpiā, et nāvium numerō Gerārdus Hollandiae praefert Sēlandiam. Coquitur hāc īnsulā sal candidissimus. Habet Sēlandia trēs īnsignēs īnsulās, Valachriam in quā Vēria et Middelburgum oppida mercimōniīs flōrent, Schaldiam, ubi Zīricca est opulentum, et nōn inconcinnum oppidum, Suytbevelandiam, in quā duae sunt urbēculae, Goufa et Rūemersuuāla. Est haec omnium Sēlandiae īnsulārum amoēnissima: Sylvās habet locīs aliquot, hortōs quoque in quibus est quicquid nātūra prōdūxit herbārum esculentārum. Pōmāria passim amplissima. Hīc mēnsibus vernīs omne avium genus subsīlīre, circumvolitāre, collūdere, dēlīciārī videās hīc vel studēre, vel obambulāre, vel cum amīculō cōnfābulārī, vel cibum capere, vel cum sodālibus lūsitāre summa est voluptās. Gousae oppidulō quod dīxī vīcīna est patria mea Barlāndia, locus adeō et fertilitāte ac rērum cōpiā, et aedificiīs et littōris amoēnitāte praestāns, ut nōn immeritō dē hāc dīcere possim, quod dē Baiīs Horātius dīxit:
Nūllus in urbe locus Baiīs praelūcet amoēnīs.
Print: in urbe; Horace (Ep. 1.1.83) has in orbe. Preserved as printed.
Item poēta Mārtiālis,
Ut mīlle laudem Flacce versibus Baiās,
Laudābō digne nōn tamen satis Baiās.
Tōtus locus prātīs irriguīs parvīsque cinctus est nemusculīs, Dignam studiīs, dignam Mūsīs sēdem dīcerēs.
Urbium īnsignium Germāniae īnferiōris
FĪNIS.
Colōniae apud Euchārium Cervicornum,
Annō M.D.XXX.
Mēnse Septembri.
FĪNIS.
Colōniae apud Euchārium Cervicornum,
Annō M.D.XXX.
Mēnse Septembri.